Facebook Twitter Google +1     Admin

1793

20090906163603-9viii31-088.jpg

De Victore Hugo, haec cogitatio e mente non vult exire: si adulescentulus hunc legissem auctorem, adamavissem.  Hoc malum habet aetas provecta, quod tot lectionibus natum est judicium, crevit (ut ita dicam) nasus, non candide sequeris qua ducere volet auctor.  Sed fateamur, qualis auctor!  Rhetorica cum eo videtur orta, fluentiam habet naturalem, copiosam, nimis dicerem copiosam, adeo ut fastidis aliquando et ’Novissimis --subiratus reputas-- duodecim antithesibus parcere potuisset!’

Ut cetera absolvam male notanda, illas aegre fero (quae in hoc auctore nimis saepe reperiantur necnon in aliis ex iis qui ’romantici’ appellari soliti sunt) appellationes ad ’infinitum’ atque ’ignotum’, illud saepe ad caelum caput, oculos tollere, oculos insuper in album actos theatrali convulsione.

Placuit contra propugnatio ejus pro miseris atque humilibus, et peroratio pro democratia, defensio lausque Revolutionis Francicae (his uti verbis non impediet nullus castitatis fastus), etiam cohonestatio Maximi Terroris in quem coegit --non Thersites, sed Hugo dixit-- historia vel rerum progressio, aut optimatum superbia atque neglegentia.  Et, de progrediendo tractans, mirum fuit invenire talem fidem, fidem tam sine dubitatione, qualis auctori nostro est, humanitati et historiae progressui in melius.  (’Deismum’ auctoris reputans, nonnullam praeteriens paginam legisse videbar Teilhard de Chardin.)

Etiam haec: invideo francogallis libertatem quam sibi magna rerum eversione pepererunt, nos Hispani vix hodie frui coepimus.  Vix hodie, non majorem facio rem: nam, exempli gratia, si voces civium ad ducentorum libertatem annorum assuefactae hic essent sicut in Francogallia sunt, ii tromocratae qui ’libertatem vasconicam’ aiunt defendere (et quorum argumenta vix intelligunt atque patiuntur quattuor vesani, et aliqui fortasse qui ex longinquo patriam intuentes magis paternam memoriam quam vivam nationem colunt), ii, dico, quantulum temporis manerent?  Sed illa Hispania inveterata manet, illa tacita hyssopi et mitrae, domino atque parocho oboediens, quae afrancesados heri condemnabat et omnem hodie moralem publicam condemnat quae catholica non sit.

Cum enim legerem ’Nonagesimum et tertium’ (Lutetiae emi et legi) ejusdem auctoris, cogitare non desinebam fuisse illo saeculo Hispaniam alteram et magnam Vendée, et illius inmanis rusticorum fanaticorumque recalcitrationis quam Lutetia quattuor debellavit annos, vix ducentesimo anno incipiunt summitti sequelae...  Nobis tunc defuit Hoche (vel Gauvain et Cimourdain, ut Victoris Hugo personis utar), pullularunt Lantenac et Imânus.  Quisquis deinde in hac paeninsula scripturus esset de miseris et de humilibus, ei scribendum erat sub vigilantia semper, saepe episcoporum anathemate.

Iterum prolixius quam rebar scripsi.  Ecce in imagine eburnea Ariadna, quam in Cluniacensi Musaeo vidi.  Valete.

06/09/2009 16:36 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Icosinatus

De Victore Hugo.
Victor Hugo opus permagnum reliquit. In eo aliquot scripta praeclara invenimus. Super haec, in Rei Publicae gravissimis causis, mirabilis fuit. Apud senatum, in 1848, adversus poenam capitis habuit orationem. Opinionem suam proponit in libro "De postremo alicujus damnati capitis die" (le dernier jour d'un condamné), quem edidit annos natus septem et viginti. Praeterea populorum Europaeorum conjunctionem praeviderat. Id quod in illis scriptis relictum est dignum est admiratione.

Fecha: 07/09/2009 13:38.


Autor: Thersites

Istum librum habeo in loculis legendum, ita 'Rex jocatur'. Num quem alium commendas? Fateor me carmina praeterlegisse nec ultra legendi voluntatem in praesentia assecutum.

Fecha: 07/09/2009 15:14.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Optime Thersita,
Tibi commendare libros haud facile est. Legistine illam fabulam praeclaram "Notre Dame de Paris?"Eam legi, abhinc quadraginta annos, me delectavit. Non admiror tamen vehementer "Maris operarii" (les travailleurs de la mer), vel "Vir ridens" (l'homme qui rit). Si fabulae datae in scena tibi placent, commendo "RuyBlas", "Hernani", "Torquemada".
Obiter indico duo carmina clarissima et...brevissima.
Alterum: "Demain dès l'aube à l'heure où blanchit la campagne..."in memoriam filiae suae scriptum.
Alterum: "Post pugnam" (Après la bataille)
"Mon père ce héros au sourire si doux..."
Facile invenies haec poemata per ordinatrum
Vale.

Fecha: 08/09/2009 09:19.


gravatar.comAutor: jlcg

Contra Thersites (Thersitan, Thersite?)censeo Hispani cives, oneribus historicis religiosis depositis, in theatro mundano nitent. omitto nomina memorare eorum qui mentibus liberatis novus modus vivendi creant. motus dedicati ad libertatem augendam signa sunt imbecillitatis rei publicae et novas formas scientiae politicae evolvunt.

Fecha: 09/09/2009 16:09.


gravatar.comAutor: JLCG

Volebam scribere novum modum.

Fecha: 09/09/2009 16:12.


Autor: Thersites

Gratias ago tibi, care Icosinate. 'Demain dès l'aube' noveram (etiam per musicam), alterum non. 'Nostram dominam' filia commodare promisit.
Care jlcg, valde placet mihi nitor de quo loqueris, nihil hoc mallem, quod meriti simus. Nigriora aliquando aspicio omnia, quam sunt, saltem id credere volo.

Fecha: 11/09/2009 18:16.


Autor: Thersites

De Thersita: vocabulum est Graecum eorum quae vocant 'in alpha masculino', ergo accusativus casus 'Thersitam' vel, si mavis, 'Thersiten'. (Nisi fallor!) Salus sit semper tibi!

Fecha: 11/09/2009 18:22.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris