Blogia
Thersites

Bulgae loquentes

Bulgae loquentes

Cum nuper castellum visitarem Vincennes, notitiam dux dabat eorum egregiorum hominum qui ergastulis illis pro deversorio (sed inviti) usi aliquando sunt.  Inter eos Dionysius fuit Diderot, quem auctorem multis annis valde diligo duobus tantum operibus, sed splendidis, sententia mea, quorum tituli sunt ’Rameau nepos’ et ’Epistula de caecis ad usum videntium’.  Pauca opera hac epistula plus animum meum instigaverunt, quoad memini.  Ecce, exempli gratia, descriptio speculi a caeco inventa: ’speculum machina est quae rerum ectypa facit longe ab ipsis, dummodo erga ipsas opportune posita sit’.  Mirum, nonne?

Sed ut ad Vincennes revertar, dux ille in carcere per aliquot menses Dionysium Diderot fuisse narrabat, cujus carceris causam fuisse fabulam ’Gemmas garrulas’ --’Les bijoux indiscrets’.  Hujus operis titulum noveram, nunquam autem ipsum legeram, nec argumentum vel fabulae res quorsum iret sciebam: occasio est --decrevi-- legendi.

Nunc scio, non sine risu.  Fabula mi videtur inter vias spatiari monitorias --genus ’Epistularum persarum’-- et eroticas --genus ’Vinculorum periculosorum’.  Hoc summatim accidit: genius quidam, illis simillimus fabulae ’Mille et unius noctium’, regi africano anulum dat, quo anulo ante mulierem verso feminam coegit loqui, non ore, sed... cunno.  Ecce quod est ’bijou’: cunnus est disertus.

Adhuc Diderot ardentius amo.  Quod homines rideant non minores, immo majores, oculis meis, fiunt.  Alios etiam habeo libros hujus auctoris.  Nonnullum credo jam legisse, sed nunc ejus sermone legam.  Diderot habeo in duas vel tres hebdomades.  Laetus sum.

Clatri cuspidibus aureatulis: hi valde placent Francogallis.  Valete.

1 comentario

jlcg -

Leves nugae.
Nota speculatrix Mata Hari Vincennes ad mortem ducta.
Le neveu de Rameau, unicum opus in Phaenomenologia Spiritus nuncupatum,liber est cynicam Francogallicam mentem saeculo duodevicensimo depingens, quae novas excitans res totum Galliarum ius evertit.