Facebook Twitter Google +1     Admin

Lex inertiae

20090903115637-9viii31-029.jpg

Ad laborem rediens.  Chartas, pugillares, libros apparare.  Is labor, ut ita dicam, publicus.  Etiam ad privatos labores regressus sum: amicorum bloga lego (Sandrae, Neminis, Consalvi, ceterorum; Pastrix nondum reversus videtur) quae per multos dies omiseram, etiam meum relegebam ut meminerim ubi tunc essem.  Hic quoque labor est, nunc major, cum per aliquot hebdomades ne minuto quidem temporis ad album ordinatri oculos admovissem.  Hoc mihi maximae molis est; mos est mihi volupque papyros legere, hoc contra televisificum lumen paululum displicet.

Victor Hugo, Lutetia.  Aliquid scribere conabor.  Molis est imprimis incipere.  Inertiae lex, eam jam Newtonius detexit esse, fuisse, futuram esse legem universam totius orbis (quod nobis inertibus haud minimo gaudio est).

Ab Lutetia inciperem (oculis redi Sequanensium rerum plenis), sed cras.  Procrastinans incipio...  Malum...

Ceterum, quam pauca photogrammata excepi!  Nunc nequaquam paenitet, nam multis horis spatiatus sum sine pondere...  (Lex gravitatis: alia Newtoniana lex, per quam placet perambulare sine theca, sine pera, sine bursa...)

Sed aliquando machinam mecum gessi.  Illo quidem die, quo ad silvam et castellum Vincennes me contuli.  Quo vocabulo Vincennes latinius dicam?  A, omnis labor, semper labor ignorantibus improbus...

03/09/2009 11:56 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Nuper in insulam lacu Huron sitam cui Album Nemus nomen causa iubilei nostrarum nuptiarum celebrandi profecti sumus. densum nemus arboribus deciduis in parte ad occasum vergente et ad orientem coniferis insulam tegit. distat ea quattuor milia passuum a peninsula Michiganense meridionale. Ponto portitor nos per fretum transvexit. forma regionis pulchra est, lacus placidus grave silentium et ad occidentem ingens pontis Mackinac mole conspicitur.
Duo parentes quinque filii filia una quinque nurus gener unus decem nepotes pronepos unus adfuimus et temperie pacata fructi sumus. multa pocula vini effervescentis epotavimus. parentes fecundi fuerunt proles non tanto.

Fecha: 05/09/2009 16:46.


Autor: Thersites

Pulchrum iter, felix familia! De fecunditate idem pater meus dicebat (querebatur enim e quinque liberis quinque tantum nepotes exiisse).

Fecha: 06/09/2009 17:34.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris