Facebook Twitter Google +1     Admin

Segorbe

20090514000219-9iv26-003.jpg

Cum Valentiam adirem, Segorbem deverti et pulchrum ita oppidum visere potui.  Multa sunt in eo formosa atque digna visu, domus, palatia, templa (mira est turris cathedrali, sectione trapezoidale), sed nihil superabat illo die gratiam situs, apud flumen Palantiam (idem quod postea Saguntum praeterit) et leporem aeris matutini, frigiduli, silentio tantum interrupto stridore passerum...

Aliquot feci photogrammata; hoc est insulsum sed mihi maxime placet...

14/05/2009 00:02 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Lusores pedifollici ex Euskalerriaka urbe Bilbo et Barcinonenses e principato Catalano pro trophaeum regium in urba Valentia certaturi erant. cum rex reginaque advenirent suo podio occupaturi immensa turba sibilante clamore salutavit eos. Televisio Hispanica vetuit tumultum edere.

Fecha: 14/05/2009 17:44.


gravatar.comAutor: Jaume

Hispanicas urbes semper pulcherrimas vidi. Numquam autem mihi licet peregrinari, quod placeret.

Cura ut vir sis,

Jaume

Fecha: 14/05/2009 22:45.


Autor: Thersites

Ita est, amice jlcg: quae dicis omnia, quantum scio, vera sunt. Quid ultra? Quod est ibi epimythium?

Quaenam est causa, Jaume? Num agricolae labores culpandae sunt? Vereor ne mox iisdem tenear compedibus... Sed multa itinera facere non animo omittam... Valeas multum.

Fecha: 15/05/2009 18:23.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris