Facebook Twitter Google +1     Admin

Pinus

20090513073551-9iv26-067.jpg

Nuper in ore valentino, inter aurantiis quorum odore totus perfundebatur aer, occidente jam sole, pinus paene solitaria ita erigebat acutas frondes ut ferrugineum aciculis acciperet colorem contra caelum adhuc caeruleum: imitabatur certe picturam Claudii Lorrain.

13/05/2009 07:35 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Helena

In Plautino milite glorioso hi versus leguntur (1178 sq): "Causeam habeas ferrugineam et scutulam ob oculos laneam. / Palliolum habeas ferrugineum, nam is colos thalassicust." Quem colorem aliqui interpretantur "azul oscuro". Nonne diversum colorem videris describere?

Fecha: 13/05/2009 12:01.


gravatar.comAutor: Sandra

Saluus sis, mi optime imaginum uerborumque pictor! Et salua quoque sis, Helena! Pergratum est inuenire femina eaque docta Latine scribens in Rete! Etiam apud Lucretium legitur pulcherrima "thalassina uestis", ueneti coloris et marini. Valete bene.

Fecha: 13/05/2009 20:54.


Autor: Thersites

Recte habes, Helena mea doctissima, terreum rubro commixtum cogitabam colorem quem in ferrugine reperire solemus. Gratias ago tibi.

Salve, Sandra. Helenam suadere conor ut blogum exscribat: gratiosissimum foret. Gratias etiam tibi ago, gaditana puella... :)

Valete.

Fecha: 13/05/2009 23:40.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris