Facebook Twitter Google +1     Admin

Nodus

20080725221509-8vii20-064.jpg

Duos iterum dies ultra Pyrenaeos, amicorum domi Michaelis et Mariae, quos jam paene duobus annis non conveniebamus. Sed ita eorum domum accepti sumus, ut biduo una fuissemus. Amicitiae ex imo corde manantes in hoc quoque experiuntur, quod usum non terit tempus. Paucis, colimur velut reges: in thalamo cogimur requiescere. Ceterum, aedes ruri sunt, ut saepe fit in Francogallia, horto viridissimo circumdatae ubi tres antiquae quercus, o maxima felicitas!, in caelum extollunt cacumina.

Duos annos: nimis temporis! Mathildem, puellam quam noveramus Mathildem, mulierem factam invenimus. Quam longa! Qualis forma! Pudet eodem vetere modo amplecti, osculari. De ea arripienda, in altum tollenda sicut olim, ne per somnium quidem. Sed aliud magis miror quam adauctum corporis: in femina hac desidero motus illos alacres et celeres. Nunc lenta incedit Mathilde, malum capit, subridet, caput vertit nova, mira, suavi gravitate.

Michaeli juvat nodos facere. Mihi placet eum videre: etiam ille placide movetur. His nodis omnes sumus illaqueati.

25/07/2008 22:19 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Folliae quercuum pulchra sunt cum in aestate ceu folliae aheneae micant.

Fecha: 26/07/2008 03:16.


Autor: Thersites

Utrum aestate voluisti scribere, jlcg, an autumno? Aheneo certe colore hoc saltem loco lucent recedente vere; sed mense julio viridia sunt eorum folia.

Fecha: 26/07/2008 22:47.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris