Facebook Twitter Google +1     Admin

Gallina cum pullis

20080726223800-8vii25-064.jpg

Iterum conventus familiaris. Frater aedes locavit in Guadarrama, in loco naturali, lege cauto, ubi novas ultra domus aedificare non licet. Aiebant regias esse, cum arboribus, pratis graminei cespitis, piscina nando apta, amplasque satis commodasque ut omnes nos capere possent. Matrem itaque et nos ceteros ejus liberos invitavit frater. Mater annuit reluctans, ne nimis facilem se praeberet, at quid sibi, questa est, cum illo amoeno loco, si cum omnibus liberis una esse non potuerit? Hoc jussu constricti, in amoenissimum illud palatium mercuri jovisque diebus fratres omnes convenire decrevimus.

Laetitiâ incita, mater occasionem arripuit et pedem cum saxo quodam collisit. Nunc jacere debet, donec pes sanet, et omnes velut planetae solem eam circuimus officiosos piosque per gyros. Illa ambulare non potest, sed contentissima est, gallina pullis circumdata.

26/07/2008 22:38 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Esne mater tua ea femina benigno uultu quae in photographemate comiter subridet ? Filios matris, filias patris similes esse, amice Thersita, dicitur. Quod ad meam familiam pertinet, certum est. Cur lumina umescant cum de matribus et liberis lego et loquor? Au sensibilis stultaque Sandra ! Nonne cras est septimus dies natalis pulli Xauerii?

Fecha: 27/07/2008 00:00.


Autor: Thersites

Est. Vivat, crescat, floreat Xaverius iste fortunatus, cui jam optima mater contigit!

Fecha: 28/07/2008 20:31.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris