Facebook Twitter Google +1     Admin

Discipulus aestivus

20080707220133-8v22-033.jpg

Officio docendi fungar hoc aestivo tempore. Nam cum tumescerem aliquando doctissima me doctore cane, ’hic Rhodus, hic salta’, dictum fuit, et nunc est mihi saltandum. En discipulus, in photogrammate eum contemplamini. Hoc autem cavi:

--Sed ego doceam latine sane!

--Quomodolibet, sed doce.

Doctus ergo erit a me Budi quem ante vites videtis aureum ut aiunt captorem.

Nam olim (proximo millenario) docilem canem, Lupam nomine, docueram. A quam callida et pulchra canis! Melior discipulus nunquam mihi fuit, nemini prius tot verba latina feceram!  Semper id cuilibet ultro confessus sum. Dixeram ’Lupa, sede!’, et Lupa illico considebat, ubicumque tunc esset, et sedebat ne aurem quidem movens dum illud non audiret ’Lupa, veni!’ Quam alacer tunc incessus, quo caudae remigio!  O Lupa, o unica latine intellegens canis!

Si nosse vultis, en jussa quibus Lupa parebat. VENI: et veniebat ad manus. ABI, et longe a nobis sese recipiebat. SEDE, et sedebat (quod perutile erat cum autocinetum quoddam appareret vel in tabernam ingrederemur). CUBITUM, et in cubile quod domi apparatum habebat abibat. MECUM, et juxta nos currebat cavens ne anteiret. Callidum animal! Sermocinando tantum deficiebatur! Sed oculis omnia atque signis exprimebat. Surda extrema senecta sub rotis periit autoraedae longae. Requiescat in pace!

07/07/2008 22:17 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Au fortunate discipule, cui magister genialis et optimus est!
Pulcherrima est imago photographica canis Budi!
Nisi forte me fallo, mi Thersita, photogrammane est unaquaeque imago chemico more in ea taenia celluloidis impressa quae est in cinematographo?

Fecha: 08/07/2008 11:16.


Autor: Thersites

Vis verbi hispani 'fotograma' optime finisti, nec dubito quid idem significare possit latinum 'photogramma'; ego autem vim arripio, si licet, verbi graeci 'gramma' quod valet 'imago descripta', 'pictura', 'delineatio' (et ultra sicut satis scis), et synonymon habeo 'photographematis' quod ex usu valere imaginor (ut per periphrasin scripserat Nemo noster) 'imaginem lucis ope descriptam'.

Gratias ago verbis tuis, sed... Probationes exspectemus, si discipulus et magister probentur...

Fecha: 08/07/2008 21:16.


Autor: Thersites

'Vim verbi hispani' scribendum potius erat.

Fecha: 11/07/2008 14:22.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris