Facebook Twitter Google +1     Admin

Impatiens

20080708205737-8vii1-015.jpg

Feles intrare vult.  Nemo eam audit.  Fervet, micat, crissat: ungulis vitrum radit.  Tandem ad fenestram eam repperimus ridicule implicatam.  Machinam arripio.  Sed ea severa subsidet.  Fatua!

08/07/2008 20:57 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Ut verius confitear, eam, id est felem, non audivi. Sed libenter audirem, et lac praeberem.

Fecha: 09/07/2008 04:05.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Olim cattum felem habui,
qui haud catus et felix erat.
Oculi in tenebris fulgebant
et radiabant et contueri
ab nemine potuerant.

Au, mi catte fatue et tristis,
Cur citus de me effugisti?
Cuius cutem nunc lambis?
Au, me miseram, cattus abiit
et infelicem me reliquit.

Fecha: 09/07/2008 13:42.


Autor: Thersites

A sapiens Homere, quam multas opportunitates dedisti Nemini Oudeni!

Pulchrum, Sandra!

Fecha: 10/07/2008 22:11.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Haud pulchrum, beneuole Thersita. Insulsa nuga est, necopinato scripta. Quamquam actiuus usus uerbo "contueor" est, ex. gr. iuxta Pacuuium, tolle tamen CONTUERI et lege potius INSPICI.
Haec septimana aelurophila fuit, cattorum seu felium plena: Noui quendam "Cattus petasatus" et Latine legi fabulam "De catto caligato" in commentario periodico "Vox Latina" inclusam.
Filioli ab me cattum habere rogant, sed ego tantummodo eis cattorum fabulas legere possum.

Fecha: 12/07/2008 10:58.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris