Conventus
Caesaraugustam abeo. Familiaris conventus. Filiae, mater, matertera... Haec cum matre hoc mense est. Jucundum est duas videre sorores, annos ferme ducentos in summa natas, inter se rixantes sicut puellae. Millies observavi, quicumque cum familia agit in pueritiam redire videri. Quendam hominem serium et prudentem novisti qui repente infans impotens fit domum parentium ingressus.
Ita hae: mater denuo fit soror minor, majoris imperatoriae vi resistens; haec, solito suo more, huc illuc minorem ducit. Quam facetum spectaculum! Altera alteri gaudio sunt. Simulac os aperuit matertera, soror risum vix tenet. "Sed quid rides?", quaerit illa peculiari suo cantu castellano. Haec innocens quaestio risum alterius ciet. Non quaestio, sed cantus. Valde fruimur nunc earum sermonibus, nam utrique placet verba adhibere inusitata, verba longinquae pueritiae legionensis. Ambae anus, viduae, fessae, quam bene vita adhuc frui noverunt! Hoc nobis discendum est, nec non insolentia et vetera verba.
Haec raptim scripsi, quia noctu forsan redibo nec blogum silere volo. Valete!
1 comentario
Sandra Ramos -