Facebook Twitter Google +1     Admin

Forum Universale

[Hodie nuntium edo quem heri Mercurius vetuerat.]

o o o

Nudius tertius Foro Universali de aqua parcenda Caesaraugustano adfuerunt mater cum sorore. Jam de adeundo dies praeteritos longe disseruerant.

[Mater] --Adire ego in mente minime habeo. Tanta turba! Talis aestus!

[Matertera Ludovica] --Fac sicuti placeat. Equidem non redeo [Vallisoletum scilicet ubi habitat] invisa Expositione.

[M.] --Tute scis quid agas. Arcesse comitem Annam vel Nenam [filias scilicet measque sorores]. Ego nunquam comitabor.

o o o

Heri duas anus inveni laetissimas.

[Mater] --Jam Foro Universali adfuimus!

[Thersites] --Quid? Una fuistis? Nonne dicebas nunquam te in Forum ingressuram?

[M.] --Vera dicis, sed heri, cum non tam ardens esset aer pesque minus doleret, animos primum, laophorum deinde cepimus. O quam callide apparatum! Laophorus ad ipsam duxit Expositionem! Ubi longae videbantur hominum series, ea intrare conatae sumus. Nequimus autem.

[Th.] --Qua de causa? Quas tesseras emistis?

[M.] --Nullas. Ingredi conabamur sine tessera. Nos videbamus quo intraret turba, ea imus nos, diximus. Sed quidam nos sistere jussit. ’Quo itis, dominae meae?’ ’Huc, ad Forum visendum.’ ’Sed ingressum oportet emi.’

Aliqua techna tum in mentem matris venit:

[M.] --Audi, fili [non ad me, sed ad Fori janitorem alloquitur]. Tesserae, satis sunt nobis. Sed filia habet in crumena, oblita est dare.

Hoc audiens rubeo. Mater, quae semper vera loqui nos dicicit, nonnulla mendacia putat anibus licere ut stipendia aufugiant publica.

[Th.] --Num ingressae denique estis?

[M.] --Minime. Sed duo custodes publici ad nos verba fecerunt. ’Aliquid incommodi, meae dominae?’ ’Viden, fili mi, vetari nos quominus intremus? Nonne vos quoddam nobis agere potestis?’

[C.] --A mea domina, vere piget! Illamne videtis saepem? Ea quidam conati sunt heri furtim ingredi, ideo nos hic appositi sumus, quominus iterum accidat. Unde venitis?

[M.] --Ego Caesaraugusta. Sed soror mea Vallisoleto.

[C.] --At ego zamoranus sum!

[M.] --Zamoranusne? Immo nos duo zamoranae sumus! Ex quo vico?

Custos ille natus erat vix viginti chiliometra a vico matris et materterae. Nomen custodis etiam inter nomina mea est, tertio quartove. Colloquentes duae anus affines et cognatos invenerunt communes.

[M.] --Custos laetissimus erat. ’Diem jam per vos non perdidi!’, dixerat.

o o o

Etiam laetissimae erant mater et matertera. ’Jam Forum invisimus!’, aiebant. Sed porta ne transita quidem erat.

29/06/2008 15:47 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Lepidissima certe matertera et maxime mater.
Vale plurimum

Fecha: 30/06/2008 16:29.


gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Sine tesseris intrare est res digna discendo et percommodum utilisque... debes plura de matris materteraeque dolis nobis explicare!

Fecha: 01/07/2008 05:47.


Autor: Thersites

Hanc brevissimam comoediam composui, o Sandra, ne putares hae meae, sicut illae anus Gomesii Miedes, vi baculisque inter se adoriri. Verbis tantum sunt eorum certamina, potius autem dulcibus quam acribus. Aliquando de matre plus dicam...

Fecha: 01/07/2008 19:26.


Autor: Thersites

'Eorum'? 'Earum' scripsisse putabam. Corrige si vis.

Fecha: 01/07/2008 19:28.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Doleo profecto et excusatam me habeas, mi Thersita, si tibi, cui semper iucunda ac grata esse uellem, molestiam ullam adspersi mei commentarii causa de anibus Gomesianis. Sed tua familiaris fabula mihi in mentem tulit quomodo dominae siue feminae seniores incorruptam patrii sermonis et cantus antiquitatem conseruare solitae sint, sicut nostrae matres, materterae, amitae, auiae proauiaeque atque illae anus saeculi XVI, quae uiduae aut solae et saepe multorum sermonis expertes, ea quae prima didicerunt, semper tenent.
Satis scio tuam matrem et materteram, ut meas, uerbis dulcia certamina conserere, sed haec uerba aliquando haud acrem, sed mysticum salem sapiunt.
Mihi ualde placebit plura legere de matre tua

Fecha: 03/07/2008 13:12.


gravatar.comAutor: Triimbuunduuriik

Here you will find only hot anal models and nude stud posing fo you anal candidiasis. We offer you a huge selection of free anal sex pictures and porn movies. Only the best anal porn stuff tantus ryder anal plug. Over 1500 free anal porn videos & pictures galleries in our database how to have easy anal sex.
[url=http://analrubrik.com] analrubrik.com

Fecha: 04/11/2010 19:22.


gravatar.comAutor: zs.roscoe

A down to earth service for traders who are yearning to get a consistent and profitable [url=http://smartforexsignal.com]forex signals........
Extremely explicit entry & exit conditions. Zero ambiguity. No interpretation of line crossings, levels, runes, or goat entrails required."

Join smartforexsignal.com

Fecha: 04/11/2010 22:34.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris