Umbra nubis

20080624210807-8v22-046.jpg

Heri fuit dies aestuosus, sed vesperi ventulus frigidulus flare coepit; ex occidenti sole turba nubium crepusculum paulum obscuravit et cutis nobis, qui longe et satis exuti vestibus spatiabamur, gallinacea incepit fieri (ita saltem hispani locuti sumus cum pili frigore horrescant). Hanc imaginem e monte Cajo excepi cum vesper adhuc esset serenus: hoc mihi placebat, umbra primae nubis quae in udum caeruleum incidebat.

Puella nihil loquitur nisi de fabula nescio quae de melancholia ericina: de vetere janitrice et puella callidissima. Puto me lecturum.

24/06/2008 21:09 Autor: thersites. Enlace permanente.

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.com
Autor: Pastrix

Merito, mea sententia, tibi suadet puella tua, ut librum legas cui titulus est "melancholia ericina” vel "maestitia ericii”. Est enim liber jucundissimus lectu. Tolle, lege, gaude...

Fecha: 25/06/2008 17:53.


gravatar.com
Autor: Pastrix

Da veniam: libri de quo loqui volebam titulus re vera est "elegantia ericii”. Estne idem liber de quo scripsisti ?

Fecha: 25/06/2008 20:27.


gravatar.com
Autor: Ludovicus

Tibi dico ut Sandra nostra: amorem vitamque carpe dum potes.
Et vale semper.

Fecha: 25/06/2008 23:20.



Autor: Thersites

Recte dicis, Pastrix: auctricis Muriel Barbery, 'Elegantia ericii'. Jam habeo librum, lectionem cras vel perendie incipiam, magis etiam tuo monito. (Mea soror nuper dono dederat 'Melancholiam' Burtonis, ideo senile meum caput titulos confudit.)

Ludovice, frater! Corde mecum es!

Fecha: 26/06/2008 10:50.


Añadir un comentario




No será mostrado.






Suscrí
bete a este blog. RSS 2.0 Este Blog ha sido creado con Blogia. Ver derechos de autor . Estadísticas. Admin. [Blogia colabora con 1001 relatos.]