Luscinia

Omnes aves simul redire, ut videtur, decreverunt. Vel oculi auresque meae tandem apertae sunt.

Suspiciosus eram quod toto aprili mense ne una quidem philomela audiretur a me. Soleo enim, mos bubonis, ante solis ortum aliquot vias horticolas percurrere: quaedam praesertim, rivulo musico frigens atque plurimis arboribus constipata, magnificum his canoris avibus quotannis hospitium praebuit. Nonne jam calente caelo adesse deberent?

Heri primum, heri tandem, lusciniam audivi. Quae deliciae!

(Quid sollicitabare, candide Thersita? Num passeres, qui anno quoque redeunt, tibi scilicet blandituri, aliquando credebas esse defuturos posse? Cur adeo timidi mortales estis? Annorum rotam tibi forsitan impellendam, alioquin putas postremo staturam? Immo quiescas oportet: illa, sicut Fortunae, perpetuo movebitur, vobis nec commodo nec incommodo.)

Hodie mane, ante solem, in hortum direxi cursiculum meum ubi lusciniam quotannis audire soleo: ibi erat aeterna luscinia, solito suo cantu, simul potentissimo et suavissimo.

Et vespere audiveram garrientes, suspiciensque videram invicem praetervolantes, primos apodes hujus anni.

Schubert, trio pour piano, violon et violoncelle opus 100, D 929. Quale andante! (Eo nisi fallor Kubrick usus est in pellicula Barry Lyndon.) Qui anhelitus, qui vigor simul... inexorabilis!

In Franciam abeo. Audire cupio urbanissima illa: c’est joli! avec plaisir! bonne journée, monsieur!

30/04/2008 10:01

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.com
Autor: jlcg

Causa puellae quae in vico suo vivit
Patricius moribundus est,
dicturus nomen eius non sum,
dicat ea illud nomen si velit.

Fecha: 02/05/2008 03:19.


gravatar.com
Autor: Icosinatus

Grata sit tibi commoratio in Francia

Fecha: 03/05/2008 10:19.



Autor: Thersites

Gratias ago vobis, amici.

Fecha: 04/05/2008 19:32.


Añadir un comentario




No será mostrado.






Suscrí
bete a este blog. RSS 2.0 Este Blog ha sido creado con Blogia. Ver derechos de autor . Estadísticas. Admin. [Blogia colabora con iCities, 1001 relatos y el I Encuentro Rural de Blogs.]