Facebook Twitter Google +1     Admin

Intus et in cute

Aegre his diebus operam do huic ephemeridi. Est interdum tempus cum ad nullam interiorem rem, ut ita dicam, intendas, nisi ad exteriora et aliena (si re vera illud est vita quod accidit dum ad alia te convertis). Alias, contra, negotia et publica munera inter nebulas conficis, velut per somnium errans, dum totus introrsum attentus animulam pascis tenellam. Certior paulatim fio utrumque huic parvulo offecisse operi aliquid quotidie conscribendi. Nam et officiis districtus taceo, et taceo affectibus constrictus. Nimis blandus auctor, eheu!

Multam musicam audio, multam poesin lego, vel potius relego. Nunc quidem sonat Amadei quintettus KV 516. Lorcae nuper legebam illud ’Poeta Novae Eboraci’:

   Sub multiplicationibus
   est gutta sanguinis anatis;
   sub divisionibus
   est gutta sanguinis nautae;
   sub summis, flumen teneri sanguinis.
   Flumen quod advenit canens
   per cubicula exteriorum vicorum
   et argentum, caementum vel aura est
   in aurora ficta Novae Eboraci...

Conmoveor his versibus...

28/04/2008 20:43 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris