Facebook Twitter Google +1     Admin

Iter francicum

20080504192336-8v4-057.jpg

A quam dulcis collis circum Duranium flumen! Quam suave jentaculum crescentibus perfectum (purum butyrum!)! Quam amabiles omnes in foro holitorio! Quam odorati casei! Quam bonus panis! Franciâ, mense majô, amore, nihil non dulce et suave!

Fors, magis quam consilium, duxit nos in Sanctum Romanum: ibi corpori pepercimus, nec sine vinis albis et rubris. Ter libatione facta, Engolismam nos contulimus (ita per epigraphas legere licebat nomen medievale) vel Iculismam. Nescio an fallar, sed hoc mihi oppidum semper conexum est cum Luciano de Rubempré, vel illi fabulae Lilio in valli, forsitan ambobus. Sit quomodo libet, Engolisma fuit parva et grata urbs.

Circum Iculismam visere voluimus pistrinum papyraceum nomine Fleurac, ubi aliquot abhinc annis non mediocrem chartam, manu factam, obtinueram, sed clausum jam pridem erat. Iter ergo devertimus ad aliud pistrinum nobis nondum notum, cujus curator Jacobus Bréjoux et optimam chartam nobis praebuit et sapientissime docuit, oratione et agendo, de fabrefaciendo papyro deque historia sui muneris. "Sermoni cuique, aiebat Jacobus, vocabulum deest proprium papyro: omnes enim ad chartam vocandam denominationem alterius materiae usurpant cui papyrus ipse successit: ita ’papyrus’ inter nos, ita et in Cina et Japonia, ubi ideogramma papyraceum non aliud est ac illud fili bombycum".

Mea musa tabulam contemplatur. Omnia sine amore tutiora; incerta magis, sed splendidius lucentia per amorem.

04/05/2008 19:29 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Ludovicus

Ad Thersitem fratrem in Francia "au mois des cerises":

http://www.youtube.com/watch?v=ayYKtriID80&feature=related

Vale.

Fecha: 05/05/2008 23:08.


Autor: Thersites

Cum amicis, etiam hibernus annus est cerasiorum tempus. Salve, Ludovice!

Fecha: 07/05/2008 04:08.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris