Facebook Twitter Google +1     Admin

Homographa

Frater Ludovicus a León (non a Bracara, ubi alius Ludovicus frater natus est) erravit (si is poeta fuit qui carmen illud condidit) quia pro salîs (per i longum, sicut versus jubebat) salis (per i breve) intellexit. Fons enim errorum minime contemnendus verba sunt illa quae per easdem scribuntur litteras et inde homographa vocare possumus; quorum latino non pauca sunt. Nam sicut francico sermoni homophona multa sunt quae scripta dinoscuntur (teste Boby Lapointe), ita latinus homographis abundat quae dicta non permiscerentur. Sed cum magis oculis quam auribus voces accipere soleamus latinas, in homographis erramus non raro tirones.

Ea est causa cur olim, mendo quodam a puero commisso, collectionem inceperim vocabulorum quae per litteras non, verum sono satis distinguere licet. Initio non fuit consilium catalogum fieri, sed eam novistis colligendi sacram famem qua laboramus neurotici. Dum colligebam certior in dies magis fiebam vocales longas et breves ad studentium usum esse notandas. Sed hoc alias. Initium monstrabo parvulae meae collectionis, si quem oblectare potest.

   abdico (infitias eo) / abdîco (recuso)
   accido (a cadendo) / accîdo (a caedendo)

Eadem homographia reperitur in compluribus compositis verborum 'cadendi' et 'caedendi' (incido, occido, cetera);

   âlia (holus) / alia (diversa)
   amîcî (amore vincti) / amicî (vestem indue)
   anas (animal), anâs (morbus anilis)
   ânus (orbis) / anus (vetus mulier)
   arte (artificis) / artê (stricte)
   avia (mater parentis) / âvia (reducta)
   canî (qui latrat) / cânî (candidi)

Item in 'canis' ('ejus qui latrat' vel 'carmen modularis') ob 'cânîs' (candidis);

   cito (celeritate) / cîto (impello)
   conditio (a condendo) / condîtio (a condiendo)
   dico (a dicando) / dîco (a dicendo).

Sine dubio aliquis jam catalogum pleniorem fecit. Nunquam autem vidi. Videte quibus delecter burris. Valete.
07/04/2008 22:57 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris