Blogia
Thersites

Trasmoz

Trasmoz

Parvum oppidum Trasmoz videte post patulam ilicem, ante montem Cajum. Unde nomen illud, Trasmoz? Certe ultra collem parvum est, praeterito monasterio verolensi.

Castellum ad terras tutandas aedificatur saeculo XII, non contra muslimes, sed contra castellanos qui eas cupiebant. Haec regio limes fuit inter Castellam Aragoniamque.

Hoc in oppido paracharactae fuere saeculo XIII; domina Elfa quae falsariis praeerat capitis damnata sub aquis enecata est.

Aetate renascenti dominus Trasmocii Petrus Emmanuel ab Urrea edidit 'Cancionero' (Carmina). (Novi, sed nondum legi. Potis est, ut in hac universa tela inveniam?)

Paucos abhinc annos aedes ibi restauravit amica Trinitas, anima et cor (ardens, dulce cor) domus editoriae Olifante, quarum aedium officium est habitari a poetis qui procul ab urbanis illecebris carmina per solitudinem condunt. (Atque ego exsulto, quia didici tandem nexus apponere, gratiae sint datae amico Josepho Ludovico.)

Amico magistroque Pastrici alium apponam nexum (etiam voluptate artium exercendarum quas nuper assecuti sumus) Sandrae Ramos; qui nexus jam in margine est; sed, quia novae artes frustra esse possunt, simul ne indiligentis reperiar, en prisco meo modo: http://sandra-ramosmaldonado.blogspot.com/

Nota: hoc inveni.

0 comentarios