Pomponius Flatus

Ultimam fabulam lego Eduardi Mendoza, 'Mirum iter Pomponii Flati' ('El asombroso viaje de Pomponio Flato'). Brevis est et jucunda, qualia esse solent Mendocina opera. Hoc nihil aliud est, mea sententia, nisi amabiles nugae, sed hoc in genere commendabiles. Eduardum taedet (eum non solum) immanis aggeris historicarum narrationum quibus plutei obruti sunt bibliopolarum et supermercatorum; adversus quas ergo suam scribit non aliter atque Cervantes fecisset in fabulas equitatus ambulantis.

Et cum Eduardus etiam fastidiat dogmata religionum, quae quo et qua et quomodo aetatem geramus praecipere plerumque audent, tractus historicus ab eo electus est nonnullis religionibus carissimus, infantiae Christi mundi salvatoris (si Benedicto credimus sexto et decimo).

Fabula Mendociae etiam detectoria est: adest homicidium, adest interfector, adet nimirum detector sagax (Pomponius Flatus, eques romanus intestinis laborans).

Quod placide legitur sit satis. Addam quod narratio contexta est permultis operum classicarum sacrarumque scripturarum frustis quae detegi pro captu virili ab sagaci lectore non parvam ipsi voluptatem afferre potest.

09/04/2008 14:28 Autor: thersites. Enlace permanente.

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.com
Autor: Ludovicus (bracarensis)

Gratias tibi, Thersita frater, pro nexu magnificae Sandrae Ramos. Quotidie vos (Tu, Pastrix, Sandra nunc) legere pergo.

Vale.

Fecha: 11/04/2008 00:00.



Autor: Thersites

Noram, care Ludovice; sed verba tua grata semper sunt. Nonne sunt dapes suculentae ad mensam Sandrae? Fame non peribimus.

Fecha: 11/04/2008 16:41.


Añadir un comentario




No será mostrado.






Suscrí
bete a este blog. RSS 2.0 Este Blog ha sido creado con Blogia. Ver derechos de autor . Estadísticas. Admin. [Blogia colabora con 1001 relatos.]