Blogia
Thersites

De mendis corrigendis

Menda corrigere pars dificillima est, mea sententia, laboris docentis. Nam eo cautissime magister uti debet, cum discipula vel discipulus cohortandus in primis sit ad linguam commode jucundeque colendam, nihilque pejus sit ad deterrendum quam correctio dura atque intempestiva. Simul peccata, hoc dubitandum non est, corrigere oportet. Qua temperandi via? Omne enim punctum, ut semper, in modo est.

Memini amicum olim ad me pensa quaedam latina ab ipso confecta misisse ut corrigerem. In ea alacriter me jeci, crudelique rubrica unumquidque signavi mendum, scilicet ut mendum esse desineret et amicus a me doctus doctior fieret. Oblivisci nequeo vultum illius cum paginas oculis colligeret, innumeris refertas notulis rubro colore. "Cruciasti laborem meum" maerens cum dixisset, jam erravisse me certior eram factus.

Hac de re facilius dicitur quam agitur. Mos hodie est mihi non omnia quae videam vel audiam notare, sed eam tantum partem, minimam saepenumero, de qua lectio tractavisset; alias ceteris suggero dictiones, quasi menda non essent.

Non parum prodest spiritus concordiae atque amicitiae inter discentes docentemque. Etiam multum processit magister cui discipuli menda corrigere ausi sunt: lapides si in omnes mittuntur, mitiores videntur lapides. Ceterum per laetitiam potius quam tristitia discitur, et satis deoneratus est discipulus qui magistrum etiam erravisse repperit.

Damnum multorum, solamen stultorum, est adagium hispanum. Mihi quidem stulto, solamini fuit legere in operibus Ludovici a Leon mendum grave in versione carminis II 18:

  quid, quod usque proximos
     revellis agri terminos et ultra
  limites clientium
     salis avarus?

Quod frater Ludovicus ita interpretabatur:

  tomando vas a todos
  tus vasallos la tierra que han comprado,
  y por todos los modos
  que puedes, en sus tierras has entrado
  y de sal avariento
  sólo a robar lo ajeno estás contento.

'Salis' a saliendo prave miscuit cum 'salis' genetivo (quo salsa fit aqua). At si magister erravit, quo pacto tirones liberi simus?

Nota 1. Ultima optimaque editione operum fratris augustini collata, supra dictam versionem non invenio; fortasse Ludovici a León non sit.

Nota 2. Novum, femineum et eruditissimum blogium latinum inveni, cujus nexum ad marginem addam.

3 comentarios

Sandra Ramos -

Salue, salse Thersite. Excusatam me habeas si meum responsum ualde tardum fuit, sed multis laboribus et curis obstricta sum. Gratias plurimas tibi ago ob nexum et uerba mihi immerito dicata. In meo blogo tibi commentarium reliqui. Vale plurimum.

Thersites -

Gratias tibi ago, magister. Die quoque Solis tua peto atque lego perlibenter, tuis fruor et doceor.

Pastrix -

Mihi multum placent, erudite Thersita, tua scripta,quanquam nimis saepe pigritia mea me impedit quin commentarium laudatorium quod in mente habeo scribam. Ceterum nexum de quo loqueris in nota tua 2 non invenio. Potesne de hoc novo blog(i)o nos certiores facere ? Gratias. Vale, et tuis nuntiis semper utilibus et jucundis
perge nos docere et delectare.