Facebook Twitter Google +1     Admin

De dubio mendo

Iugurthinum ergo cum relegerem (nam hoc heri inceperam narrare, sed nescio quo modo res alio me detulit) in locum quendam incidi (45 2) ubi Metelli diligentiam probaturus edictum ejus Sallustius repetit: 'ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet; ne lixae exercitum sequerentur; ne miles in castris neve in agmine servum aut jumentum haberet; ceteris arte modum statuisse'.

Verbum 'arte' (legenti venit in mentem) quidnam re vera est? Utrum substantivum illud quo graecam 'technen' interpretamur, an adverbium contra, ab eo adjectivo derivatum quod enuntiare solemus 'artus arta artum'? Nam, etsi mihi primo aspectu hoc alterum visum erat, rationem non facile reperiebam qua demonstrari posset illud nomen non esse.

Curiositate adductus ad versiones quae in manibus erant me contuli sciscitans quid de re sensissent interpretes. Tres habebam, ad hispanicam tantum linguam; ita in iis legebatur sententia illa ('ceteris arte modum statuisse') qua de re agitur: 1) 'y en lo demás poniendo con gran arte las cosas en buen orden'; 2) 'y con el mismo celo puso freno a los demás abusos'; 3) 'a los demás les fijó límites estrechos'. Prima ('con gran arte') atque altera ('con el mismo celo') 'arte' aestimant, nisi fallor, ablativum substantivi 'artis'; tertia contra ('estrechos') illud adverbium esse quod 'stricte' sibi vult. Mihi quidem tertia rectius sensisse videtur. Quo autem argumento?

In primis certe, dicerem pro me, sensus orationis. Ad hoc, quod saepe Sallustius hoc in opere adverbio 'arte' (et 'artissume') usus est. Etiam substantivo 'arte' utitur auctor in Iugurthino, dicet aliquis. Ita vero, sed eo utitur, redarguam, plerumque plurali numero atque aliquo adjectivo constipato, sicut in 'bonis artibus', 'eis artibus', cetera.

His locis dubiis perfruor: ingenium nostrum experiuntur acuuntque, si licet. Quid tu censes de hoc Iugurthino loco, lector amabilis vel amabilis lectrix?

02/04/2008 09:24 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Ioannes Paulus

Certe Sallustius saepe hoc in opere quibusdam verbis, ut 'ignavia', usus est, ergo 'arte' adverbium interpretandum. Nemini dubium est quin translatio idonea verbis 'ceteris modum statuisse' sit haec: "puso límite a los demás". Tamen adverbium hac in oratione varias interpretationes accipit: utrum "estrechamente, de forma estrecha" vel "estrecho" ("puso límites estrechos a los demás") an "severamente" ("puso límites a los demás con severidad"). Attamen mihi prima magis idonea videor.

Fecha: 02/04/2008 14:18.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Amice Thersites,

Verbum "arte", mea sententia, adverbum est, sed linguae latinae peritus non sum. Communico tibi translationem inventam in "Les belles Lettres"(A. Ernout).
"Les autres abus furent de même ETROITEMENT réprimés."Vale

Fecha: 02/04/2008 15:22.


gravatar.comAutor: jlcg

Dicturus eram "cohibio con ahinco otros abusos"

Fecha: 04/04/2008 01:51.


Autor: Thersites

Gratias ago vobis. 'Artê' fortasse etiam 'severê' intelligi potest. Placet mihi illud 'cohibió con ahínco': priscum sonat. Tuumne est an alterius?

Fecha: 05/04/2008 00:13.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris