Facebook Twitter Google +1     Admin

Relegere

Sallustium heri relegebam Iugurthinum bellum explicantem. Cui operi quoddam mihi peculiare inest: primus enim est liber quem latine perlegere conatus sum sine auxiliis, ut ita dicam, vel, ne meum morem non confitear, in lecto jacens solus cum solo volumine. Tunc vero, remoto illo saeculo, adhuc litteras colligere poteram incognitis perspicillis. Bellum heri Iugurthinum tertio vel quarto relegebam: vitra ocularia despicere potuissem, sed oculi prurivissent post quadrantem.

Liber jam quater lectus, putabit aliquis, pauca nova et raro offert. Immo vel omnia. Quam inexspectata et dives lectio! Verum est quod dictitant, mutari scripta prout mutant lectores. Heri autem aliquid novi, sicut dixi, erat in causa. Quid? Quod post unum vel alterum annum latine loqui vel scribere molior. Aliud est sermonem intelligere tantum, aliud eo uti conari, quis ignorat? Sed quanta sit differentia percipere mirificum fuit.

Qua de re iterum iterumque amicis, lectoribus, iis praesertim qui latinum profiteantur, instater suadeo ut nostrâ linguâ non modo passive, ut aiunt, sed quam maxime ad loquendum et scribendum utantur. Alii, immo omnino alii lectores fient, et non in pejus. Saltem de me hoc dicere possum: heri me vere primum hanc Iugurthinam narratiunculam sentio legisse. Latino utere: si id legis tantum, cognosces; si utaris, tuum fiet.

Cras, si possum, sequar. Valete.

 

01/04/2008 23:59 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

Autor: Ioannes Paulus

Quam recte dicis, amice! Quidem non tantum sermo latinus, sed etiam ceteri isto methodo melius discantur.

Ego quoque Sallustii Bellum Iugurthinum nuper legi, attamen mihi meliuscule intellegere quod scripsit non fuit tam mirum quam pulchritudinem stili aestimare posse. Iam Coniurationem Catilinae legam, mihi enim Sallustius perlibet.

Fecha: 02/04/2008 01:26.


Autor: Thersites

Minima litterarum antiquarum pars nobis tradita est. At quam pulchrae gemmae!

Fecha: 02/04/2008 09:30.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Apud Africae Septentrionalis incolas, etiamsi Sallustii opus non legerunt, tamen memoria Massinissae et Jugurthae viva manet. Etiamnunc Massinissae tumulus circa urbem Cirtam (Constantine) apparet.

Fecha: 02/04/2008 16:41.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris