Facebook Twitter Google +1     Admin

Invidus deus vel retialis pygmaeus

Aliquis beatitudini meae invidus offecit quin hanc ephemeridem per aliquot dies scriberem, quippe qui ad eam ne accedere quidem potuissem. O munde, quam pulcherrimas litteras perdidisti! O computatorium numen, omnibus democratice pariterque officiens, non modo optimis quibusque, sed etiam nobis omnium blogatorum pessimis, quamquam non omnium pigerrimis!

Cur quae nunquam scripsimus tam bona videntur? Cur adeo pretiosa apparet mulier quae nunquam nos amabit, vel quam amare desiimus? Cur pulcherrima est, sensu nostro, musice quam sine auribus audimus, antequam lyrâ eam canamus? Spiritus in causa est, qui in secesso suo tam bellas gratasque imagines finxit, quae contra, cum ad materiem descendere conantur, foedatae inveniuntur, materialem capiunt turpitudinem.

Sed quid aio? Iterum reputanti mihi quidem semper pulcherrima fuit quam amavi. Nolite putare me tot amavisse, sed adeo senex sum! Fere singulas saeculo.

Heri diem totum matri familiaeque curandae impendi. Per hortos magnos Caesaraugustanos spatiati sumus aestuoso die, sed frigidulus ventus calorem inter pinus flando lenibat. Nobiscum etiam fuit Aemilius, qui graviter chirurgum passus heri primum sub dio ambulabat, ad vitam reversus. Quantum medicos lusimus, at nos in morbum incidentes quam bene medentur exque periculis liberant illi boni viri!

Valete

15/07/2007 23:19 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Ludovicus

Amen: bonissimi viri sunt medici!

Credo nos omnes libros veteros amare.

En librum quod hodie inveni (et emi):

JOH. JAC. WECKERI,
Basiliensis, Médici Colm.
DE
SECRETIS
LIBRI XVII.
Ex variis Auctoribus Collecti,
methodice digesti,
Atque
Tertia hac Editione
Non solum ab innumeris mendis
obscuritatesque purgati, sed et
THEODORI ZVINGERI
Philos. & Médici. Basiliens.
ADDITIONIBUS
E Pharmacia et Chymia
Utilissimis aucti.
Accessit INDEX locupletissimus.
BASILEAE
Impensis JOHAN. LUDOVICI KONIG
Typis JOH. Conradi a Mechel.
Ann. 1701


Inveni quoque (et quoque emi), in Lusitano sermone, “Tomo II” et “Tomo III” de

DOUTRINAS
PRATICAS
que costumava explicar nas suas Missões
O PADRE
PEDRO DE CATALAYUD,
Mestre de Theologia e Missionário Apostólico da Companhia de Jesus da Província de Castela,
DISPOSTAS
Para desenredar e dirigir as consciências, para alívio de Curas e Directores de almas em dar pasto espiritual às suas ovelhas...
COIMBRA 1753

Vale et valete omnes.

Fecha: 16/07/2007 23:25.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris