Ibdes III

20070710235223-7vii7-099.jpg

Omnia templa, montes, aedes, nihil essent sine vivis hominibus. Inter memoratu digna quae in Ibdes invenimus, Antonia anus erat unum et octoginta annos nata quae non modo vendidit cerasa dulcissima, sed paene omnia quae vixerat ad narrandum prompta fuit. Quam faceta mulier! Eam videte cum Pilare complexa; altera Pilaris manus cerasorum bursam sustinet, altera libram qua Antonia cerasa sua ponderaverat. Libra hispanice adhuc 'romana' vocatur et, bene videre potestis, in usu est. Valete.

 

10/07/2007 23:54

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.com
Autor: Nemo

Pulcherrima aedificia renovavisti, facetos homines cognovisti, et res studium excitantes vidisti... quam fortunatus es in feriis dulcissime actis!

Fecha: 12/07/2007 18:08.


gravatar.com
Autor: jlcg

Prisco tempore regio quae nunc Aragonia appellata est pagus vasconicum erat."Ibai" est vocabulum vasconicum(euskara) ,fortasse Ibdes est vox cognata cum vocabulo euskariko significante flumen.

Fecha: 14/07/2007 10:01.



Autor: Thersites

Ego tibi invideo, Nemo, mox Romam visuro!

Quod conjicis verisimile est, amice jlcg. Doctrina 'vascoiberismo' appellata, quae vasconico hodierno sermone ad vetera utitur intelligenda, aliquot incognita resolvit vel resolvere visa est; sed cum illius usus in abusum vergeret, fidem et laudem paene totam amisit. Equidem memineram nomen montium qui 'Iberici' hodie, antiquitus 'Idubeda' nominabantur, explanatum fuisse ab IBI BIDE quod vasconice sibi vellet 'via taurorum'; hoc autem veriloquium melius mihi congruere videtur cum vocabulo Ibdes. Quid censes?

Fecha: 15/07/2007 23:36.


gravatar.com
Autor: jlcg

Inscius sum et egestas latina mea vetat sententiam quandam meam dicere.

Fecha: 16/07/2007 22:31.


Añadir un comentario




No será mostrado.






Suscrí
bete a este blog. RSS 2.0 Este Blog ha sido creado con Blogia. Ver derechos de autor . Estadísticas. Admin. [Blogia colabora con 1001 relatos.]