Facebook Twitter Google +1     Admin

Veteres libri

Veteres libros non amare, qui potest? Nonnulla mihi occurrunt responsa, sed dare recusem. Scribere enim volo ad meum Ludovicum, sine fele ergo aut acido risu.

Liber certe haud veterrimus quisque mihi placet: ea enim venerabilia manuscripta, ditissima aliquando, forsitan a fratribus Limburg vel Durerio coloribus exornata, magis me vereri ac recedere faciunt quam aspicere amore. Ceterum vix talia manibus meis tractavi, qua de causa vox haec esse posset eadem vulpis cui uvae nunquam maturescunt. Sed num quis semel hos libros usus est? Nonne majore sunt volumine quam ut facile in manibus habeat quisquam? Libri tales ad fruendum non sunt, contra ostentatio potentiae et gloriae possessoris. Id saltem cogitabam ante libros et bibliothecam Piccolomini, in cathedrali Senensi. Sed quae potentia, quae magnifica gloria!

Hoc verum est, modestiores malo. Olim canonicus decanus, homo persenex, mihi ad bibliothecam cathedralem Turiassonis aditum comiter dedit. Portae patebant mihi: libris perfrui licebat (quod Carolo Escribano, eruditissimo viro et amico, debeo). Ibi gravissimi erant codices, musici alii, alii theologi, donum pretiosum cardenalis Calvillo. Quendam in manibus habui, permulsi, olfeci. Non legi autem: nimium severi, non invitabant; etiam supra modum fragiles, nimis sicci videbantur, ut amicitia inter nos oriri posset. Illi cardenalitii tomi velut proavi erant, graves satis superque.

In loculis autem eiusdem bibliothecae stipabantur recentiores codices saeculorum renascentium, modestiore statura, pergameno induti vetere et albo (parum in luteum vergenti). Non jam horae nec Apocalypsis: ibi Horatii, Senecas, Plinii. Quam jucundi, quam affabiles videbantur!

18/07/2007 23:51 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Icosinatus

Tuum ultimum nuntium de veteribus libris studiose legi. Mihi facilis est per interrete, non exeunte domo, ad scriptores pristinos accedere.
In praesenti, opera severa et taediosa non quaero. Contra, scripta expedita malo, in bibliotheca latina (latin library) multa invenio.
De Piccolomini, futuro Pio II, mentionem facis. Nostine quamdam ejus epistulam genitori suo? In ea jocose patris vituperationibus respondet:

"Scis qualis gallus tu fueris et nec ego castratus sum neque ex frigidorum numero nec sum ypocrita."

Ut intellegere potes, amice Thersites, homo severus non sum. Nugae, latine quoque, mihi placent.

Bibliothecae Piccolomini imagines spectavi. Quam miraculum!

Vale.

Fecha: 19/07/2007 22:45.


Autor: Thersites

Tu juvenis es, Icosinate amice, sed mihi difficile est lectio ex ordinatro: cum necesse est, imprimere malo. Inveteratus est mihi mos legendi in lecto! Etiam mihi nugae placent. Quam candida epistula Silvii, nonne? Tridentum postea advenit... Ceterum Senam diu existimavi pulcherrimam orbis urbem!

Fecha: 19/07/2007 23:33.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris