Facebook Twitter Google +1     Admin

Pompae pluvia pereunt

Pluit, pluit continuo jam quartum diem. Navarrenses jam intentos animos cecinerunt, ne in urbibus viisque nemo moriatur per neglegentiam; Caesaraugustae et in oppidis propinquis non minus verentur ne crescat Hiberus ut bimillesimo tertio anno fecerit (tunc videri potuerunt sub aqua pleraque Pedrolae, loci ubi marchiones Quixotem ex Barcinonensi itinere acceperunt; multos alios agros inundaverunt Hiberi fluctus, qui oculos pontis Tutelani iisdem diebus videre non sinebant): eadem hodie timentur et vox intentionis jam data est.

En Thersites domi clausus, ille qui adeo salire cupiebat, capra montana! Et nihil solaminis attulit quod haec tempestas solita hoc anni tempore sit, nec quod multis aliis eadem sint patienda, probis laboratoribus (dico) qui ferias has gaudio maximo exspectabant!

Unum solamen est mihi, quod Lutetiae Parisiorum viri feminaeque feliciter apricantur, si non "in nodis et capillis" (ut Quixotis aiebat) saltem curtioribus peplis levioribusque vestibus. Hoc enim conicio ephemeride Pastricis lecta. Pastrici honorando fabellam narrabo. Olim vir Gallus (quem nunc etiam inter amicissimos colo) respondit mihi quaerenti num his iisdem Paschalibus diebus (quibus Catholici scilicet Hispani laborem pro pompis reliquimus) essent in Francia feriae: "Amice mi! Nos Eversionem Rerum Maximam aliquando fecimus!" Vir vere Gallus! Valete.

 

02/04/2007 20:25 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Pastrix

Quod ad Maximam Rerum Eversionem Gallicam pertinet, unius rei tantum nos paenitendum est, quod jam non facimus pompas in Deae Rationis honorem ut majores nostri, a Maximiliano Robespierre ducti, facere solebant !

Fecha: 03/04/2007 18:27.


Autor: Thersites

Rationem malo quam Minervam, Minervam malo quam sanctam Genovevam, haec autem potior mihi videtur quam Christus mortuus vel redivivus (Gibsonianus vel alius). Sed jam me novisti: ne Rationem quidem fero deam. Si via communicandi est ipsa nuntius (vel quid simile a McLuhanio dictum) pili facio utrum sit pompa Rationi an Minervae an Christo cruciato dicata. Sed ignoscas quaeso: fortasse sic loquor quia jam tres horas continuas tympana et crepitacula canere audio.

Fecha: 04/04/2007 22:27.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris