Blogia
Thersites

Odium

Odisse odi. Odium pessimus est affectuum, mea sententia. Nam animum carpit et erodit, laetitiam vivendi enecat. Ita ut amor affectus est sanus et qui valetudinem augeat et amanti et amato, ita odium insanus affectus est et qui patientem defatiget et infirmet. Qua de causa paucos homines aliquando oderam, cum me odisse coegerint; ita autem oderam, ut quam celerrime invidere desinerem. Oblivio est mihi odii loco.

Numquae doctrina est odio expers? Quam paucae, si ulla! Philosophiae, religiones, partes politicae etsi maximum bonum, cui amicissimae se praebent, initio quaeritent, simul saepissime constituunt, per posticum non raro, quos inimicos habiturae sint, odiumque in eos excreverunt sicut salivam limax.

At non doctrinae: nos, homines, amamus vel odimus. Aliquando nonnulla me fanatice odisse confiteor. "Fanatice": dicere volui non corde et penitus odisse, sed pro more et doctrina. Odium tandem est, et veternum suum in animo relinquit. Necesse est, mihi quidem, animum perlustrare frequenter ut detergeas, ne quid eius odii particulis inquinetur.

2 comentarios

Thersites -

Tibi, Nemo, consentio, nisi quod nomina fluxa atque fragilia sunt, omnesque puto ea pervertere soleamus, non modo scelesti. Ceterum, ex mercuri die hodie primum ad interrete adire possum; jam vides aliquid mihi reliquisse de odio dicendum. Vale, et perge ephemeridem tuam scribens!

Nemo -

Tu dixisti oblivionem esse tibi odii loco, quae sententia mihi non solum sana et apta sed etiam pulchra esse videtur. Miror autem, quamquam pro certo habeo te bene et recte es locutus, quod philosophiae, religiones, et partes politicae possunt aliquando odio esse deditae, etiam si haec nomina, philosophiae, id est sapientiae amoris, et religionis, id est ligaminis inter homines vel inter homines deosque facti, et rei politicae, id est civitatis vel hominum rei communis, omnes ad pacem et amorem spectant. Sed fortasse non est mihi mirandum hac de re, quod scelestorum hominum est nomina pervertere, ut scripsit Thucydides cum de seditionibus intra civitates narravisset. Qui aliquid odit et vult idem delere facillime haec efficiet si potuerit multis aliis suadere ut similiter faciant; et sane homines facilius mentiendo quam vera dicendo suaduntur ut scelera suscipiant; qua de causa odium saepissime cum mendacia coniungitur. Bis igitur insanus hic affectus esse videtur, quod vitae taedio animum affligit et veritatem aufert.