Facebook Twitter Google +1     Admin

Ordo

Nulla dies sine linea. Ne verbum quidem hodie scriberem, adeo fessum me sentio post diem totum quidque suo loco collocans. At quam utilis dies quo nihil feci (nihil, scilicet, eorum quae facere soleo). Malus mos est mihi, libros hic illic relinquendi, dum inter eos laboro, et sic de ceteris: post tres quattuorve hebdomades, necesse est derrelicta reducere, strata tollere, omnia in locos proprios ducere. Sed magis magisque in menses ordo minuitur: jam non quidque suum locum habet: novi libri emuntur, ii transversi relinquuntur, omnia cumulantur. Post tres quattuorve menses insudandum est in denuo quaerendo locum suum cuique. Thersites, homo bene collocatus, paucis lineis exaratis, quieturus abit. In crastinum valete, amici qui has stultas nugas legere non dedignamini.
31/03/2007 20:55 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo

Adadmussim diaetam meam diruptam et librorum plenam modo nunc descripsisti. Vix possum necessarios libros invenire multis in acervis sparsos. Numquam est mihi satis spatii, vel satis temporis, ad libros in idoneis locis collocandos. Sed hos ob libros sentio circa me circumstant amicorum sapientium catervae, auctores iucundi et docti, qui non aegre ferunt otiose circumsedentes. Haud enim necesse est eis in supellectillibus ordinati sicut in acie stare, quod iucundius est libris ipsis iacere totam per diaetam tamquam in colloquio vel in conviva. Tali modo saltem mihi possum simulari librorum cumuli sunt indicia non pigritiae sed auctorum et doctrinae studii.

Fecha: 01/04/2007 06:23.


gravatar.comAutor: Nemo

Ut apparet non decet me post mediam noctem nugas scribere, quod pessime scripsi hoc in commentariolo. Lege, quaeso, "adamussim" pro "adadmussim," "circumsedere" pro "circumsedentes," "convivio" pro "conviva," scilicet alia verba rectiora pro mendis adhuc latentibus.

Fecha: 01/04/2007 06:42.


gravatar.comAutor: Pastrix

Eodem morbo (si morbus est) quo uterque vestrum laborare mihi videor. Fere cottidie novos libros domum affero, quos ubi collocem vix scio. Uxor mihi suadere conatur, ut quibusdam 'veteribus' me expediam, ut locus novis detur. Sed mihi sunt libri quasi amici: num veteres domo expellendi erunt , ut novi accipiantur ? Equidem tam ingrato animo non me praebebo !
Cumulentur ergo et acerventur, nullo eorum carere volo !

Fecha: 01/04/2007 19:04.


Autor: Thersites

Pangere possumus sodalitatem, amici, cuius nomen puta 'Gregem murum librarium' vel quid simile. Jactura librorum! Nonne dolet?

Fecha: 02/04/2007 23:18.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris