Facebook Twitter Google +1     Admin

Zamora

20070320230432-7iii20-091.jpg

Secum domi comesum invitat pictor Turiassonensis Ludovicus Zamora. Quo laetiores et exspectantiores eo adimus quod, post tot annos quibus amicum colimus, cum toties domi nostrae ille comederit, nunquam antea contrarie factum est: cibos condire nescio, hoc erat semper in praetextu. At hodie primum ille esse maluit coquus.

Domus tota lautissima est (cum lauta jam esse soleat) scilicet ut nos excipiat. Apparatus exquisitus, non minus dapes et vina (coturnices et Bursiense). Caerimoniam amicitiae multis cachinnis celebramus. Mozart, grati sermones. Auget gaudia quod foris furiose ningit: ex fenestris deorsum urbem totam jacentem, aquam vitae gustantes, dealbari conspicimus.

Ne quid voluptati desit, incepta in officina, extremum amicitiae pignus, opera videre nobis datur. En artifex apud ultimum opus. Gratias agimus, Ludovice generose.

20/03/2007 23:06 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris