Blogia
Thersites

Erwinia pironigrans?

Die superiore de bacteria nuncupanda scripsi cautius, ignorans an plura licuisset edere. At hodie permittunt me fusius et clarius de eadem nuntium dare. Dicam ergo, scilicet ut lectores vel lectrices vestras sultis opiniones dare possitis vel menda corrigatis.

Est ergo bacteria Erwinia genere, et nomine specifico caret. Quas habet notas unde bestiola nuncupari possit? Audite, edam. Illa piris nocet, corymbos floriferos atros reddens. Ex hoc nomen quaerendum.

Primum meum consilium fuit bacteriam vocare 'Erwinia pironigrans' (vel 'pyronigrans', cum Linneanus grex 'pirum' per 'y' scribere maluerit). Si flori alludendum erat, vocanda forsan 'pyriflorinigrans' (quod non mihi placet) vel Graeco adhibito sermone 'anthapiomelaenusa' (ánthos, ápion, melaíno). Alia fuerunt agnomina 'anthomelaenusa' (vel -melaenusa, vel -melanta), 'apiomelaenusa', 'pirinigratae', 'pirodenigrans', 'anthapionigrans'...

Quid opinamini, amici? Num quid horum nomen vobis placet? An aliud potius vobis in mentem venit? Mittite ad me, gratus ero. Semper estote felices.

2 comentarios

Thersites -

Etiam mihi placent simpliciora. Recte mones.

jlcg -

Vocabulum "pironigrans" breve est. opinor hunc bacterium habeat plures proprietates ergo nullum nomen potest omnino id describere. brevitas semper placet.