Facebook Twitter Google +1     Admin

Mara

20070318231947-5viii22-082.jpg

Splenduit aether heri, dum Segedae fuimus. Mara jucunde nos excepit, hospitesque omnes solitis donavit deliciis. Etiam nos donavit (quod insperatum fuit) cibo suculento lentium cum boragine, quo cibo (si cuidam erudito vicino credimus) annum inaugurari Romanis fuit mos. Etiam hoc ignorabam. Et vos, boragines novistis? Olus est delicatum Aragoniae proprium. Ceterum, per vias plateasque agricolae Celtiberi, mercatores Phoenices, milites Romani, Graeci philosophi, hominum denique omne genus antiquum transibat. Circum forum suas quisque merces circitor porrigebat: libros, caseos, vina, opera antiquitatem imitata (arma, vestes, monetae): varius fori color.

Sed duos veteros amicos invenire, quos jam pridem non videramus, id maxime, ut saepe, nos juvit. Alter, ecce nobis Theodorus Petri, dulcis vir et habilis opifex, herbivorus pacis bellator, qui monilia, collaria fibulasque formose invenit, ceramide finxit, coloribus illuminavit. Alter, ecce Carolus Grassa, magister navus lectorque vorax, editor etiam librorum exquisitum, Alfredi Jarry sequax sidusque praefulgidum Altissimi Instituti Studiorum Pataphysicorum. Dignus uterque latiore et lautiore sermone. Alio die forsan illorum plura memorabo.

Imaginem quam videtis Marae sed anno superiore feci: pulchros pedites varie indutos armatosque videte et, quod omnium optimum est, qui nullo bello stipendia merentur! Valete.

18/03/2007 23:23 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris