Facebook Twitter Google +1     Admin

Flores candidi

Heri summo gaudio amicos domi accepimus: Josepham nostram dilectam, et cum ea Suetonem quendam (vel Suecum), Lars nomine, e Visbia in insula Gothia, aliquot dies Caesaraugustae agentem. Monasterium Verolense visere volebat Lars, quo comes adire non potui, sed postea ascendimus cuncti collem Oruniam, olim oppidum Celtiberum cuius adhuc pauca manent (nonnulla hinc et hinc molarum saxa cum veteribus parietum primordiis) sed praecipue situs: etenim ex colle conspici potest pulcherrimum spectaculum, Verolensis scilicet valles, tota hoc anni tempore candidata amygdalorum floribus, nives Montis Caii aemulantibus. Lars attonitus vallem admirabatur, qua admiratione expergebatur nostra, consuetudine hebetata; nam subinde ita contigit, ut alieno sensu noster augeatur, et oculi qui extrinsecus adsint multa adsuetis revelent: sic quam videndi voluptatem usus nobis detraxerit, laetitia conspectuum ceterorum restituit.

Alios deinde amicos convenimus, cenandum postremo fuit... Non, non bibi nisi moderate, non sapiens sed sapientis modo, at nimis sero domum regressus sum, cum multa essent adhuc mihi agenda. Celeriter ergo hanc notitiam scripseram... quam malus quidam Interretis genius abstulit jam jam mittendam. Patientia, Thersita!

Dum per agros spatiabamur, nomina fructuum Rosae caninae disputantes, cum sermo ad Linnaeum, nomenclatorum patrem, afflueret, Lars memoravit hunc annum implere trecentesimum ab eo nato. Lucem enim ille vidit Stenbrohulti Smalandiae Nonis Maiis septimi anni duodevigesimi saeculi. Omne Suetonum regnum jam anniversarium diem et annum totum celebrat multis et locis et festis, sed praecipue (ait Lars) Lundii Sothorum et Upsalae in illius universitate. Et in corde meo illum hominem natum celebrabo.

02/03/2007 22:45 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris