Facebook Twitter Google +1     Admin

Cena

Grandium cenarum plenae sunt sepulturae, hoc dicere solemus Hispani ('de grandes cenas están las sepulturas llenas'). Equidem heri non male cenavi invitatus, sed nimium laetus redii! Quinta hora matutina adhuc dormire non valeo. Quid ago? Horas superiores trivi per Interrete navigando, litteras scribendo, commentarios huius ephemeridis relegendo, tanquam puer qui tempora non reputat. Cras operam dare muneri potero? Abeo in lectum, saltem duas horas quieturus, jam satis desipui! Valete, amici, cras forsitan Caesaraugustae ero, nihilque scribere vel legere hic possim!
28/02/2007 05:25 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: jlcg

Nimium potavisti, vetus iecur segne est ad alkohol metabolizandum(?) et sopor fugit. sapientia Senecae non solum legenda sed parenda est.

Fecha: 28/02/2007 12:35.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris