Blogia
Thersites

Caepulae

'Calçots' (hoc verbum Catalaunicum est) caepae sunt longae tanquam porri, daps exquisita si scite adusta super vitium propagines, plus etiam si comitatur eam salsa quam Tarraconenses 'romescu' vocant (ad quam condiendam luctabunt oleum cum aliis, fracti corylli amygdalique fructus cum thymo atque rore marino), maxime autem si comitantur nos optimi et cari comensales.

Est in oppido quaedam sodalitas amantium bene potandi et comedendi, cui etsi particeps non sim, tertio jam anno invitant me aliquot individui ad sollemnem et annuam cenam caepularum. Consociati sunt enim nonnulli Catalauni, homines etiam docti et spirituales, quibus bene facere cordi est, qui etiam cibos praebere famelicis evangelice ardent. Felix Thersita, curre ad cenam, jam te exspectant!

Quam alia est haec res publica, si tempora praeterita conspicimus! Quincuaginta abhinc annos nesciebamus quid essent caepulas illas, cum regio nationis Hispanae suos quaeque cibos, pauperes presertim, tristis voraret. At hodiernos vide vicos Aragonenses etiam parvos: macellarii boves mactant Islamico more, peregrinos fructus in holitorio invenimus, ex Aequatore vel Columbia illatos, Dacoromani suis liquoribus ad potandum nos invitant. Trimalchiones potamus, ridemus, amamus. Nimiis etiam divitiis abundamus.

Age, sed hanc laetam nationem malo quam illam tristem.

0 comentarios