Blogia
Thersites

idola tribus

Cenabis bene, Ludovice, apud me

Heri telephonatus sum ab amico quodam, quem conventurus cras vesperi sum, Martis die, hora nona.  Vox eius anxia sonabat.   Convenire nullo modo possumus hora pacta, ait ille.  Nonne dies commutari potest?  Facile non est, respondeo, alii amici non poterant Mercuri die, alii Jovis...  Quare cras non potes tu venire?  Ille dubitat, balbutit.  Postremo, supremo conamine, rem confitetur, immo increpat me:  Uni tibi venit in mentem illam praecipue horam eligere cenae parandae!  (Hora nona vesperi?  Nonne bona hora est cenae?  Quid ais?)  Illa ipsa hora grex noster cum grege Gallico contendit!  Illa ipsima hora certamen pediludicum mundiale coepit inter greges Hispanicum et Gallicum!  Novisse infitiabere!

Nesciebam certe.  Uni mihi venit in mentem.  Sed dies mutari non potest: cena erit, ut spero, et die et hora pactis.  Et amicus, idem qui telephonavit, veniet nobiscum.  Deo gratias, aiebat ille, pugna videoperuri potest! ('perurendo' idem ac Hispanice 'grabando' significari volebat): modo nemo de exitu pugnae certiores nos faciat!  Quod nullo modo ages tu certe!

Optimus tibi exitus, o grex Hispane pedilusorum, maximum discrimen aditure Martis die, hora nona, dum ego cum amicis, faventes di, bene cenaturi sumus!

Heroes

Lunae die Pompaelone regredienti in itinere radiophonium notitiam mihi attulit pugnae maximi momenti: illius quae tunc inter gregem Hispanum pedilusorum et Afros collegas in Germania decertabatur.  Vox in radiophonio locutorum, primo puncto pro Tunisia incidente, maerore confecta sonabat, illorum animi demissi videbantur, ubique erat gravitas, dubitationes, planctus.

Martis die, radiophonio statim (ut soleo) aperto, easdem voces audiebam exsultare victoria patrata: nimium nunc gestiunt, immania gesta canunt; gravitas in jucunditatem commutata est; immo sententiae se attollunt, turgent, tument, vestigia sequuntur Maronis alto cothurno...  Subridiculum.

Homines enim sine passione vivere possumus, immo vitam vitalem agere non possumus sine herois admirandis, quos diligenter ac jugiter quaerimus...  Thersitae vero homini dicaci ac maledicentissimo pediludium nihil aliud videtur nisi negotium futile ac jejunum quod passiones facticias effecit iis hominibus inferendas qui plane passionibus carent.

--An patriam passionem mavis, Thersita?

--Numquid interest?  Num inter utrumque habemus nihil?  Dicax manebo.