Blogia
Thersites

De natione catalana

Non possum quin aliquid dicam de quo omnes in Hispania solliciti nunc sumus.  Puigdemont, Mas et nationalismum illorum magis caveo, sicut multi amici catalanes, quam quodvis aliud.  L’estaca cecini, cecinimus certe multi, contra tyrannidem: contra eandem tyrannidem quae nationalismum hispanum significaret, nationalismum hispanum illum stultum et rancidum.  Hodie eius carminis auctor nationalismum favet catalanum: eum hodie tam timendum censeo quam olim imperatorem gallaicum contra quem una caneremus: nationalismus catalanus iste, Ludovice, tam rancidus est quam hispanus ille.  Et odi vexilla et non minus eos contemno qui vexilla comburunt.  Illi Jordi (Georgius praenomen est frequentior apud catalanos, sed equidem de duobus Georgiis loquor certis quorum nomina scribere possem) veras nunc credere videntur nugas illas quas quadraginta abhinc annis narrabant de guardias civiles andaluces stultis ac paene analphabetis.  Nationalistas non facit amor patrius, sed ceterorum contemptio.  El menyspreu, Lluis, el menyspreu.

0 comentarios