Facebook Twitter Google +1     Admin

De bona et prava interpretatione

Casu in bibliopolio editionem Larkin bilinguem invenio nuper ortam; quam in paginam scilicet accurrerem colligere potestis.  Proh dolor!  Quot menda!  Tot, ut cogitarem de illa tollenda pagina quae criminari potuerit...  At relinquam: poena est condigna.

Ut aliquantulum gratiae reparem, hos versus appono, sollertis nunc interpretis, quos invenio in libro quodam, iam nonnullos annos in nidis meis sopito, quem denique lego.  Versuum auctor est, quasi non dubio, Johannes Hurtado de Mendoza, qui per hexametros in latinum vertit carmen illud quo nascitur, si ita dici potest, magna poesis castellana, certe carmen antiquissimum quod adhuc a nobis legi potest velut non ab longinquo priscorum sed ab quovis nostrum scriptum.

          Evigilet stertens animus, tenebrisque relictis
          mens resipiscat hebes, alto experrecta sopore,
          contemplata quidem vita haec ut praeterit instans,
          ut tacite obrepit mors, quam cito gaudia migrent,
          utque recordanti sint urgens causa doloris
          ut melius semper quod praeterit esse putemus.

          Cernimus esse brevi quoniam praesentia puncto,
          si bene censemus, iam praeteriisse futurum,
          exhaustumque simul prorsum reputabimus esse.
          Nemo sui oblitus credat diuturna per aevum
          esse futura magis, quam quae iam viderat ante,
          omnia quandoquidem sic ire humana necesse est.

Hos ultimos versus legere non queo (ex archetypo dico) non horrentibus pilis.  Novistine carmen authenticum?

Libro ex quo versus sumpseram titulus est "Las coplas de Jorge Manrique", ab Ediciones Clásicas edito Matriti MDCCCCLXXXXIV.

25/09/2017 19:36 Thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

gravatar.comAutor: Icosinatus

Hoc carmen mirabile est, sed scriptum authenticum melius intellego quam translationem. Mihi tertiam partem maxime placet: "Nostrae vitae flumina sunt..."

Fecha: 27/09/2017 19:10.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Erratum. Legite: Mihi tertia pars maxime placet.

Fecha: 27/09/2017 19:32.


Autor: Thersites

Ecce Mendoza translatio:
In mortem properat mortale hoc vivere nostrum,
non secus ac properant labentia flumina in altum;
illuc regna quidem tendunt abolenda potentum,
flumina magna, sed huc mediocria, denique parva,
illuc ingressi latitant discrimine nullo,
qui victum manibus quaerunt, qui et divite gaza.

Fecha: 29/09/2017 12:22.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris