Facebook Twitter Google +1     Admin

De ovium silentio

Quae nuper in lyceo nostro acciderint adeo ridicula sunt ut poterit aliquis ducere ficta.  Sunt autem, eheu, verissima omnia quae narrabo.

Die lunae praeterito, in probatione philosophiae, discipula Sonja (sic dicatur appellari) deprehensa est in aspiciendo deorsum mira acuitate, et jussae surgere sub crure folium apparuit in quo per minutissimas notulas pars legi poterat probationis philosophiae, quae tunc fiebat. (Hae chartae, saepe nobilissima fraudis opera, quibus discipuli scire temptant simulare quae nesciunt, accipiunt vernaculum vocabulum ’chuletas’.)

Hactenus nihil novi.  Sonja etiam digna posset videri plausu et congratulatione, cum adeo rari nunc appareant discipuli qui velint dissimulare suam ignorantiam.  Ignorantes nostri saeculi sunt persaepe ignorantes superbi, se optimos homines rati: ’chuletas’ in usu non sunt.

Quid postea?  Venerunt parentes.  Acriter questi sunt filiam suam in gravem sollicitudinem a crudele professore adductam, qua de causa probatio male successerit.  Immo apud judicem (hoc compertum non habemus, sed ita illi dixerunt) de magistro sunt questi.

Fictum ducetis: sed verum est.

Ceteri professores, dicet aliquis, prosilient, clamabunt.

Ha ha hae.

11/06/2011 21:19 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Alexandra

Mihi non uidetur ficta, immo potius admodum cotidiana.

Fecha: 12/06/2011 00:57.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Optime Thersites,
quod narras insolitum non est. Rem similem quae abhinc aliquot annis in lyceo meo accidit,referre possum.Discipulus quidam, sedecim annos natus, in vendendo mixturam illicitam condiscipulis suis deprehensus est. Reo convocato ad consilium lycei, patres cum advocato venerunt qui filiolum defenderet. Advocatus ille in magistros vehementer contulit. --Culpa in discipulo non est, inquit, vos magistri ad juvenes educandos non apti estis, proinde miseri pueri errunt!
Incredibile est, verum tamen.

Fecha: 13/06/2011 10:15.


gravatar.comAutor: Icosinatus

Menda. Legite: proinde errant!

Fecha: 13/06/2011 11:25.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris