Facebook Twitter Google +1     Admin

De laesa dignitate

Nescio cur querula fecerim verba de casu qui, sicut Sandra recte admonebat, fere quotidie nunc fit.  Ipse mihi irascor relegens qui magis magisque videar vetus aliquis (quod sum) laudator acti temporis (a quo longe sentio abesse).  Pueri nunc videntur nobis, certe, multo petulantiores atque pigriores quam nos essemus vel recordamur fuisse; nihil dicatur de parentibus, de quibus multa narrare possem.  Sed, primo, nec plerique discipuli sunt tales, nec tales sunt plerique parentes; et, secundo, sunt in collegiis et lyceis nostris omnes vel paene omnes pueri qui triginta abhinc vel quadraginta annis in vicis et areis pervagati essent, quando onerosis minimeque puerilibus non functi essent laboribus.

Quod olim exundaret deest hodie, verum est, et, quod prius fuerit malum, in alterum sensum nunc vergit, malo contrario parto (quae lex penduli vel perpendiculi vocata est).  Sed, cum de pendentibus res admoneat, pendamus nos atque perpendamus quam alia sit haec natio, quam habemus, atque Hispania illa quam pueri passi simus.  Fuit illa tyrannis, haec est, vel esse conatur, democratia.  Si re vera democratia est, quid mali in libertate postulandi et in abusione quadam libertatis?  Sint abusus nonnulli libertatis, modo sit liber omnibus usus.

Non.  Causa cur irascar alia est.  Non modo unus aut alter stultus aut malus invenitur inter parentes vel discipulos; sed plures duobus vel tribus imbecilli inter administratores et magistros prorepunt, quod nequaquam mirum, sed maxime molestum.  Nihil ultra dicam in praesenti.

Multa de re cogitaram hos dies, cum tumultus fierent hic illic ab adulescentibus juvenibusque gesti factionis illius ’Democracia real ya’ (’Democratia vera nunc’) vocatae.  Posquam Barcinone conati sunt nescio qui prohibere quin electi congrederentur (et in illos saeviit certe publica manus) voces ipsorum electorum quibus congressus impediebatur dignae fuerunt auditu: Quae voces! Qui planctus! Quae laesa majestas!  Ipsos crederes acriter pulsatos, non alteros in quos saevierant astynomi.

"Ecce --cogitabam ego-- quam celeriter irritata sit dignitas nostra cum tantulum vexaretur!  Oportebat illos, quibus aliqua potestas est, mitiores se praebere in plebeculam, nihil dicam in calamitosos.  Est etiam nobis professoribus potestas aliqua publica, quamquam minima, et ferendae sunt nobis contumeliae quaedam, ideo maxime, quod vix carpunt dignitatem vel munera".

Sunt dies quibus orbis omnis blandus mihi videtur.  Finem faciam.

21/06/2011 23:05 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris