Blogia
Thersites

Agnes dicatur dici

Discipula quaedam (dicatur appellari Agnes), cum male exiisse linguis latina et graeca certior sit facta, plorare irasci recalcitrare.  O taedium!  Quid fecerim, o di immortales, ut talia pati cogar!  Nihil aegrius fero quam quod hi pueri hodierni, quos patimur, pessime de se aestimare queant ac tam facile injuriam se pati rati sint.  Voce quam pacatissima possum puellam jubeo resipiscere:

--Sed age, Agnes, cur istae lacrimae?  Nonne satis noveras te non satis fecisse hos ultimos menses?

--Sed, sed --Agnes singultat-- in probatione illa adepta sum ’quinque’!  (’5’ more hispanico est medium character inter ’0’ vel pessimum et ’10’ vel optimum exitum.)

--Certe, certe, puella, in probatione illa; sed in illa alia ’4’, et in illa tertia, ’3’, atque in illa prima januarii ’2,5’!

--At injustum est!

--Num injustum?  Cur injustum ais?

--Sit in latino rejectio, sed, sed --iterum singultos-- ego satis graecum didici!

--Quid ais, Agnes?  Num tibi videtur?  Nonne credis te scire potuisse alphabetum, jam sexto mense paene perfecto?  At in ultima probatione, memento quaeso, prave adhuc scribebas ’chi’ pro ’xi’!  Et quid de ’ho he to’?  Nonne umquam audieras articulum esse inter primas notiones?  Ne contractiones quidem sonum vocalium satis novisti!

--Id verum non est!  Contractiones satis superque scio!

--Quid ais?  Me igitur falli dicis?  An mentiri?

--Mentiris.

Haec non in via, vel secreto accidebant.  Omnes discipuli erant in auditorio, de bono vel malo exitu cuique notitiam nuper dederam.  Et Agnes recusat, dicitque me mentiri.  Cave irasci, Thersita.  Inspira, exspira, inspira, exspira.

--Bene est.  Scisne quid acturi simus?  Statim tu ad frontem auditorii venies, cretam sumes, contractiones palam scribes in tabula.  Si recte facis, me falli fatebor, character tuum linguae graecae corrigam.

Agnes repente laeta (o magna sibi lenitas, o magna de se ignorantia!) ad tabulam currit, cretam sumit, scribere incipit:  "Primum, si est sonus ’o’, hic vicit sonus; sin autem ’o’ deest, vicit sonus primae vocalis; his vocalis exceptis...".  Hic haeret Agnes.  Dubitat, balbutit, ad tectum oculos vertit, deinde se colligit et oculos humum demittit.  "His vocalis exceptis..."

--Agedum, Agnes, paululum restat!  Nonne meministi?

Agnes demum scribit: "epsilon cum omicro dat omega".  Ipsi sodales emendant.

Puella denique convicta est.  Errorisne putabitis se paenitere?  Num putatis illam rogaturam ut sibi ignoscam de verbis inurbanis?  Quid ergo?  Redit in pulpitum, demisso capite, aliquantulum decepta, non quia contractas ignoret vocales, sed quod inceptus non bene cessisset.

Etiam vitam Agnetis tristem si crederitis fallimini.  Plorat certe, sed hoc uno die, cum aliquid est quo ex lacrimis frui possit.  Ceteros dies pili facit de latino et de graeco et de orbe universo.  In auditorio garrit plerumque, jocat, ridet.  Studet ad licentiam currus ducendi, si in probatione boni sunt exitus pater ei autocinetum emet ’Audi’.

Et haec Agnes, de qua loquor, non prava est puella.

1 comentario

I. P. Murgensis -

Nempe nomen vehiculi concinnum puellae: audi magistrum, ut 'Audi' habeas!

At non decent hîc iocularia, o miserrima puella, quae fletu omnia adsequi putet! Multum ei ceterà patiendum est! (nisi quis dives, ut pater, eam olim tolerabit)

Vale quam optime!