Facebook Twitter Google +1     Admin

Croci

20100322000051-10iii21-003.jpg

Filia parva domum venit cum novo amiculo, de quo jam duos menses audio.  Haec est prophasis, velle ambo in Montem Cajum ascendere.  Placet.  Veniunt.  Hic est primus quem novi gener futurus.  Non displicet: urbanus, plus quam coaevi plerique; vult gratus videri; fluenter loquitur, sine inaniis.  Illa nihil aliud quam amicitiam esse inter se.  Sed, dum abest puer, quaerit laeta:  'Nonne est formosissimus?'  Risum tenere vix queo.  Sed metuo plus illam adamare quam fateatur.  Hi sunt primi veris proventus!

Etiam in fenestris sunt novi croci.  Laeti ad solem aperiuntur.  Sicut ipse, vetulus.

22/03/2010 00:00 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

No hay comentarios

Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris