Facebook Twitter Google +1     Admin

Negrín

Inter libros quos junio mense clausi unum nolo praeterire sine commentario, quamvis minimum.  Nam vitam narrat hominis qui inter nobilissimos simul atque ignotissimos est saeculi hispani praeteriti.  Quis enim quid scit de Johanne Negrín?  Quaenam institutio est illius dicata honori vel memoriae consecrata?  Quod lyceum vel collegium vel nosocomium nomen gerit illius qui primus fuit publicus minister extremis II Rei Publicae annis?

Lectio hujus libri (Moradiellos, Juan Negrín, Península) hominem aperit bonum, vel bonum in itinere ad optimum, divite loco natus, si minus nobili, cujus ingenium pater ditavit ad universitatem germanam mittendo ferme puerum, ubi eluxit, et unde regressus est medicus factus inter primos eorum qui novam saeculi physiologiam condiderunt.  Etsi in Civitates Foederatas Americanas studia continuaturus ire volebat, munus accepit, ab egregio medico Ramón y Cajal traditum, scholam regendi physiologicam Matriti.  Ibi ergo versatum, scientiae totum deditum, mediocris tyrannis militis Primo de Rivera ex laboribus ejecit, paulatim politicis rebus attentiorem.  Factionem socialistam sequax, evenit deinde Res Publica, postea militaris vis... 

Hic fuit astrosus eventus viri qui locandus erat inter primos Hispania sapientes: in Hispania nasci, in illa Hispania, nondum satis longinqua mea sententia, fratrum fratres trucidantium.  Si discipulos Negrín audieritis (quorum nominibus unis admiratio est: Severus Ochoa, Franciscus Grande Covián) egregium fuisse illum hominem atque magistrum liqueret.  Sed qui homines de Negrín loquuntur?  Qui bello civili adfuerunt, vel animo adsunt adhuc.  Illis omnino hujus fortis ministri figura deformata est odio, furia, doloribus.  De quibusdam diurnariis nostri temporis, potius tacendum est: de eorum furiosis scriptis silentium est ratio piissima; ceterum Negrín ille, quem delineant, inverosimilis est.

Paginas volvens hujus libri, virum mirabilem cognoscere coepi de quo notitia omni nobis ablata erat.  Quam longae sequelae illo sunt bello nefando!  Multi ablati sunt nobis.  In hoc, virum abstulerant cujus vita, cogitatis, moribus, tranquilli, contenti, immo elati Hispani possemus esse.

10/07/2009 20:25 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: JLCG

Extrema sententia valde obscura mihi est.

Fecha: 11/07/2009 16:18.


Autor: Thersites

Quisque filius est operum suorum, sententia est vetus quae in Quixote legi potest. Sed homo non semper ex operibus suis effert se in caelum (vel abjecit se in abyssum). Multi enim tumescunt quia pater fuit hujus vel illius modi. Quod in gentibus saepe accidit. Hic Germanus tumescit forsan quia Germanus fuerit Einstein, quasi sapientis aliquid sibi contingeret, ille forsan quia Hitlerius eadem natus esset patria. Vitam nostrorum regum, administrorum, gubernatorum num honori nobis adscribere possumus? Si possumus, vitam Negrín magis gloriae nostrae quam flagitio nostro possumus numerare hispani.

Fecha: 14/07/2009 10:23.


gravatar.comAutor: Petrus

Mihi autem, quo plus de hoc uiro eiusque factis legebam, eo plus eram persuasum istum Negrín plurimorum atque grauissimorum facinorum sontem fuisse. Bellum nostrum intestinum crudelissimum propter homines harum doctrinarum politicarum extremarum cultores efrenatissimos factum esse scimus. De istius uiri scientia et doctrina nihil dicere audeo, sed quod ad Reipublicae regimen attinet, pessimum exemplum Atrocis uiri nobis attulisti, Thersites.

Fecha: 04/08/2009 12:02.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris