Facebook Twitter Google +1     Admin

La casa de la bomba

20090325000057-9iii22-082.jpg

Gratias ago amicis qui de me curant. Nolite autem putare pejus esse mihi quam antea fuisset. Sed hoc tantum accidit, nonnumquam parva incommoda coeunt gravioraque videntur. Hoc est quod moleste fero, haec tarditas qua ordinatrum novissime operari suevit. Homo impatiens sum! Et tempus, quod semper urget, teritur in exspectando.

Sed age, si pauca sapienti, brevi ero imaginem apponens, cum majori conamini non vacem.

Ex illis quae his diebus viderim (vetus amica duxit nos per terras suas, in Aragonia meridionali) hoc pyrobolum mirabile visum est. In vicum Torrebaja jactum est decembri 1938, sed quietum remansit. Vir quidam usus deinde est ad firmandum angulum domus suae. Ibi videtur hodie, horrendae reliquiae temporis bellici, quieta memoria agitati aevi. Aedes hae vocantur in Torrebaja, nimirum, ’domus pyroboli’.

Valete.

25/03/2009 00:01 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: elena

Mirabilis imago pyroboli certe est.Bene illustrat hominum natura.Salutem et gratias tibi.

Fecha: 25/03/2009 16:32.


gravatar.comAutor: Ludovicus

Cura ut valeas, mi frater carissime. Et libros mathematicos mea sententia aptissimos ad mentem sanam servandam legere perge...

Fecha: 26/03/2009 00:25.


Autor: Thersites

Ave, Elena, bene venias. Mi Ludovice, quod mens sana sit mea valde dubito, eheu. Sed servabimus quantum potuerimus. Valete, amici.

Fecha: 27/03/2009 23:41.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris