Blogia
Thersites

Gutta

Cani jejuno (sentit hispanus) nihil nisi pulices. Quod hoc sibi vult, patienti quendam morbum, alia etiam incommoda non raro cumulari. Si verum ex re non est, saltem verissimum ex sensu, nam illae perturbationes leves vel inanes, quas facile tulissemus valentes, languentibus onera sunt importunissima, fere intolerabilia.

Multa mihi incommoda, quamquam minima omnia, coacervata his sunt diebus. Morbiculi quidam, minae nonnullae, nonnullum letum propinquum, fraus amiculae absurda, alterius maeror perpetuus... Postremo etiam ordinatrum, invidiosum scilicet vacationi Pastricis (ut egomet ei sapientiam invideo) laborare noluit... Nugulae, scrupuli, guttae, si vultis, sed una tantum gutta (ita vult alia hispanica sententia) vas explet, atque exundat.

Deinde est illud quod medicus dictitat meus (medicus namque est mihi domesticus, quid putabatis?; etiam psychiatrum habeo, paululum clausum hominem, sed mihi devotum), esse primum ver pessima omnium anni aetatum, tempus quo juvenes dementant senesque tot in lecto pereunt quot in dulcedine muscae.

Insuper luna quae integra fuerat... Nonne plenilunium dicitur vesanos educere?

Ex me ipso quaero num, inter ea quae male volverunt, lectionem ultimam numerare me oporteat. Sit utrumquodque, legi, vel potius legere conatus sum, librum mathematicum... Me ridebis, puto, frater Ludovice; tui enim legens memineram. In hoc opere plane lector profligatus sum.

Sed alio die de re amplius edam, si licet. Veniam ab amicis peto de absentia, et in praesentia quiesco. Valete vos plurimum.

3 comentarios

Sandra -

Liceat, mi Thersita amice, atque spero fore ut iam quietus alio die de re amplius edas. Valeas bene.

Reginaldus -

Multum mala tua deploro. Utinam animo firmo sis! Uale.

Nemo Oudeis -

Gaudeo te iterum scripsisse, sed doleo quod tot incommodis atque aerumnis es undique obsessus. Spero fore ut omnia in vita tibi leviores fiant!