Blogia
Thersites

Lacrymae

Operistitium personatum, ita saltem dicuntur, agunt aerei navarchi. Et nive et frigido tres continuos dies aeroportus matritensis remoratus est sub gelu. Quo gelu et quo operistitio ternae aeronaves ex quaternis ab eo aeroportu avolare non potuerunt. Viatores irati querebantur. Diurnarii et ceteri canes venatici, microphono armati, peregrinos iratiores persequebantur. (Cum Matritum sub gelu est, nescio an noveritis, orbis universus coagulatur: nihil ultra in Hispania narratur.) Peregrini autem occasionem sumunt et de se queri ante microphonum incipiunt nec facile desinunt. Muliercula quaedam (his oculis vidi, his auribus audivi) multis plorabat lacrimis: ’Hic sum, in aeroportu, ab quinta hora saturni diei (hoc solis die emissum est) et fessa sum, fame pereo, ne manus quidem lavare potui’. Plorabat, plorabat, nec minus ad machinam oculos recta volvebat.

Eadem procella innumera negotia viatoribus autoraedariis interim facessebat: viae Veteris Castellae homines mercesque detinuerunt magis quam tulerunt. En diurnarii solliciti, microphona in os raedariorum inserentes. Atque ecce Automedon, querimonia perfundere gestiens, qui cuncta odia in administratores effudit, de caelo queritur, de Europa, de aris et focis male dicit, qui rabide loquens increpat, qui... qui... Quid audio? Nonne vox hominis frangitur? Verum est, vir noster plorat, vir noster de se blande plorat!

Quid accidet cum res in malum vere vertantur? Cum adveniat vera fames, frigus verum? Quomodo audemus ita molliculos nos praebere incommodorum ergo minimorum? Nonne quae in Gaza, in Asia, in Africa, in America, in orbe toto pessima accidant videmus? Fines itaque perdidimus? Huc terrae motus vicum integrum hausit, illuc centenos populares pyrobola quotidie suppresserunt, singultos nos effundimus altissima quia crustula desint, manus spurcas habeamus, tarde aeronavis avolet.

Quaterni ex decenis discipuli hos dies ab auditorio meo afuerunt. Metuebant scilicet parentes ne glacie collaberentur, ne gravedinem malam, ne destillationem paterentur narium. O quam magnus stultissimorum grex in dies fimus!

Ignoscas quaeso, lector vel lectrix. Nimbosus sum.

0 comentarios