Facebook Twitter Google +1     Admin

Duplex dolor

Cicero fortasse falsus sit, et nos fefellerit.  Homines nihil ex historia didicimus.  Si argumentum desideraretur, homines nihil ab historicis documentis discere, Gazam, Israheliam satis sit animadvertere.

Difficile est nationem invenire plus historiae intentam quam hebraicam.  Historia (id est, fabula quam pro gestis et tempore praeterito patratis nobis ipsis narramus) substantia est nationi judaeae.  Quo amore, qua pervicacia sermonem servaverunt hispanicum, carmina, dapes, usus, expulsi sefarditae!  Judaei, omnibus puto satis esse notum, inter cultissimas nationes numerantur.

Sed haec natio, quae victima alterius cultissimae nationis facta est europaeae, aliam nunc nationem victimam facit, non aliter ac prius factum est in illis.  Qui potis est, quidni perspicuum est eis, non modo nimia ipsos uti crudelitate atque saevitia, sed, quod pejus est, quod stultiorem reddit rem omnem, hanc atrocitatem omnino inutilem esse?  Eis dico, hominibus cunctis qui suffragia ferunt in Israhelia.  Nam atrocitatis culpam jam certior in dies fio, ultra magistratus ire atque administros gubernationis.

Dimidium dolet palaestinum, dimidium dolet israheliticum.

11/01/2009 22:58 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Iacobus

Enimvero haec est res contorta: forsan nec populus nec administratio Israheliae minime deberet oppugnare manu militari nationem contiguam tamen passi sunt per plures annos impetus ad regimen terroris pertinentes palaestinorum.

Via una est: desinere displodere.

Fecha: 12/01/2009 20:28.


Autor: Thersites

Convenio, Jacobe.

Fecha: 13/01/2009 23:06.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris