Blogia
Thersites

Olivae

Olivae

Joachinus olivas colligit. Cum anno proximo eum in hoc labore adjuverimus, causam non invenimus quin iterum operam demus agriculturae. Quinque tantum operae fuimus, pauci sed facetiarum et risus amantes. Meridie, prandium a Rosario, optionis uxore nostri, optime conditum, et vinum rubrum. Casu infelici, vespere incipienti nubes nigerrima apparuit imberque simul mansuetus sed nihilominus aquosus: intercessioni fuit parendum.

Nullus nostrum meminisse visus est legem supremam hispanicam, vel constitutionem, trigesimum hodie implevisse annum. Nullius id referre diceres, nisi eorum qui comica euphemia vocantur ’nationalistae peripherici’. Utinam fallar. Trigesimum jam annum agunt qui illo die nati sunt! Timeo ut memores tyrannidis sit haec juventus.

Pauca photogrammata mecum attuli, sed nullo laetior sum factus quam felis Septembris, nam difficillimum est eam deprehendere immobilem. At quam formosus vultus illi est!

1 comentario

Ioannes Paulus Murgensis -

Quam pulchram felem! Eo photogrammate difficile est credere eam trepidam esse. Ea photographo proponere ad optime photographanda videtur!