Exitus
Ad stellas exeo. Duodecim discipulorum hac nocte accurrere sese magno gaudio mane polliciti sunt. Nona hora, qua conveniebatur, quattuor aderant. Bene est.
Nox non fuit frigida, sed caligine multa. Vix videre licebat stellas maximo lumine. Sed tandem inspicere potuimus Orionem, Taurum cum Pleiade, Arietem, magnum Pegasi quadrum, Cassiopeiam, Cygnum. Ad septemtriones nubes erant: nihil Ursarum, nihil Draconis.
Sex, septem annis noctu cum discipulis non exibam. Jucundum.
Comentarios » Ir a formulario
Autor: augustbecker
Fecha: 06/12/2008 20:16.
Autor: Thersites
Fecha: 06/12/2008 23:02.