Facebook Twitter Google +1     Admin

Gratias agens

Nudius tertius, iterumque heri vesperi, apponere commentarium Sandrae Ramos blogo bis terve conatus sum sed, imperitia mea vel qualecumque alia causa, non valui.  Ita enim hunc nuntium hic et nunc scribo, ut amicae pronuntiem quod alibi tacere coactus sum: grates tibi, Sandra.  Nam multos ibi nexos nobis latinitatis amatoribus tradis aliorum eodem ac nosmet morbo aegrotantium, quod inter valetudinarios optabilissimum est, habere quibuscum de claudicante crure vel palpitanti corde vel de paululum molli faece (qui sermo non omnibus convenit) aperte et libere colloquamur.  Japonicus, italus, sicagensis...  Quam varius grex fimus.

In mentem venit pueritiam meam, Burgis sub fratribus cujusdam congregationis catholicae per duos annos actam.  Quidni dicam?  Fratres erant qui vocantur Maristae.  Hi fratres superbire solebant quod ipsi tot essent in orbe universo, tot sibi forent scholae, tot milia haberent discipulorum...  Undecim annos natus, jam tum radicalis vel stultus, stupebam: quid meliores vel digniores fient maximo numero?

Sed hoc scio: qui linguam nostram loqui volumus, tanto meliores sine dubio fiemus quanto plures et magis varii congregemur.  Initio tirones, paulatim discemus, alius ex alio nova et meliora carpens, omnes ab optimo quoque docti.  Num venturos somniasset Alcuinus illos Cusas, Thomas, Abelardos, ne dicam Vallas, Erasmos, Lipsios?  Nam, de me saltem dicam, in grege esse illorum sentio qui sub Carolo Magno baptizarent in nomine patris, et filiae, et spiritus sancti.

04/11/2008 09:01 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Sub Carolo Magno es baptizatus? Num tu putas te esse Francum? Debes cavere ne Nicolaus Sarkozy adveniat ut vos regat :)

Fecha: 04/11/2008 17:44.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Grates tibi, amice Thersita, inuicem soluo. Num agnoscis haec uerba? :

« Propositum mihi tantum est scribere quotidie, vel persaepe, quidquid in mentem venerit, modo Latinis verbis expressum. Quem ad finem? Nescio. Primum quia placet. Deinde quia aliis placere posset. In causis etiam quod Latinum sermonem velim florere: hoc mea opera accidere parum verisimile est, cum tam demissus sim scientia ac eloquentia; sed quid adipiscemur, nisi pervicaciter temptaverimus? »

« Quia, etsi scribere decrevi amore tantum ad linguam latinam, quae mater fere omnium in Europa sermonum est, levior certe labor fieret si lector quidam vel lectrix quaedam verba quaelibet ad nos mitteret. Tunc sciemus solos nos non esse in amore, atque dialogus facilior res erit (cum themata facilius plures invenerint) et multo jucundior (cum plures simus ad cogitandum, ad explanandum, ad ridendum collaborantes). »

« Cur potius Latinum scribas, si lingua materna non est tibi? At quasi maternam sentio... Mea colloquor non modo cum oppidanis, sed etiam cum Horatio, Dante, Quevedo. Nunc, multa laborans, multa timens et multa passus, vobiscum colloquor... Ergo vobis omnibus, amici, eadem hortor, ut loqui audeatis, sapere audeatis, cum nemo Latinus factus sit, nec sapiens, qui prius non balbus vel ignarus fuisset. Equidem repuerasco. »

Equidem haec uerba tua sunt, scripta nonnullos abhinc annos. Nunc ego sum quae in praesenti repuellasco, quia amare linguam Latinam iterum didici immemor atque hodie hoc studium infundere possum meis alumnis.

Prope me adsunt nullus Terentius Tunberg, nulla Milena Minkoka, nullus Ludouicus Miraglia, nullus Michaelis von Albrecht,… aliis haec fortuna est, non mihi, non nobis... sed certe in Rete omnium gentium uarium inueni gregem publicum, uiros et feminas (has paucissimas adhuc) miros, cultores et amantes linguae Latinae, doctos, dissertos, iocosos, graues, ... qui scribendo de rebus cotidianis, de politicis siue oeconomicis rebus, de poese, de itineribus, de libris, de tristitiis, de laetitiis, de religione, de familiaribus rebus, de Latinitate antiqua modernaque... me adiuuerunt Latinis uerbis exprimere quidquid in mentem uenerit, ineleganter, sed libere atque aperte. Ac primum huius gregis Latinum amicum obliuisci non fieri poterit umquam.

Attamen, mihi non sunt neque tua ingenii uis neque tuus animus. Hodie hîc adsum Latinas nugas scribens, numquam tamen pro certo scio an alicubi cras.

(Spero fore ne plurima menda scripserim! Quomodo dicitur Latine hoc signum %, amice? Exempli gratia : « un 35 % de ciudadanos ...» Vtrum « quinque et triginta ciues ex centum » an « per/pro centum »?)

Obamam habemus! :-)

Fecha: 05/11/2008 17:35.


Autor: Thersites

Ita est, Nemo sagax: rectum crus cunctum mihi francum est; quoties de Sarcocius audio illius pellis erubescit, etiam paulo claudico aliquot minuta.

Verba tua, Sandra bona, pignora accipio amicitiae. Si possum, maneam exemplum et deterioris latinitatis et voluntatis bonae (quibus via ad inferna, ita dicunt, constrata est).

De 35 % quid dicam? Non audeo rectam aperire opinionem. In primis, nullo modo condemnarem qui 'triginta quinque per centum' simpliciter dixisset (sicut fortasse Darcius Carvalius brasiliensis noster). Quae mihi maxime inesse genio linguae videntur, hac in re, distributiva sunt: 'trigena quina ex centenis' scribere mallem; iis ego aliquando usus sum, sed in aliis legere haud memini.

Valete, amici optimi.

Fecha: 06/11/2008 08:07.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris