Facebook Twitter Google +1     Admin

Mutatio

Quanto mutari potest natio uno tantum mutato capite?

Sunt qui dicant plane nequaquam. Quidam amicus ita querebatur tribus diebus: ’Etiam laetari debeo si eligatur iste vafer dexterarum partium! Satis superque!’ (et non de Caino, sed de Obama loquebatur). Non longe ab hoc eram, fatebor, in spe mutationum et ineundae in orbem prudentiae. Num potentiam suam inmanem amittent armorum fabricatores? Miraculose dissipabuntur factiones sionistae, creationistae, retrogradae?

Ceterum credo non unquam ante esse electiones americanas tantopere europaeis respectas, exspectatas, aucupatas. Et exitus earum aliquid habet mirum et stupendum. Longe abest, nisi fallor, ut sinenses ab indico quodam gubernentur, vel britannici ab aegyptio. Exemplo sunt in hoc Civitates Foederatae cunctis nationibus.

De hac re, de qua homo quisque loquitur hodie, ideo quod civis quisque de iisdem loquatur, tacere decreveram. Sed cum radiophonium audirem, imagines televisificas contemplari cupivi, et inter jentaculum Obamam et Cainum spectavi, populumque viisque plateisque diffusum. Quae laetitia, quae exsultatio! Paulum commoverunt gaudio lacrimantes viri et puellae, crassi et graciles, albi et nigri. Nihil fortasse mutabit sed, quam magna spes!

Et tandem abibit stultissimus ille...! (Ubinam est? Quo se condidit?)

05/11/2008 23:28 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Nemo Oudeis

Non solum unum caput mutavimus, sed multa, cum et praesidem et multos senatores elegimus; adhuc potest fieri ut satis capiant sellas in senatu ut Republicani nihil etiam obstare possint. Recte tamen habes de tota republica Americana, nam adhuc multi sunt qui Frutici faveant et qui putent Barcam Obamam esse communistam, tromocratem, etiam Antichristum, qui putent nullam posse esse pacem sine bello, qui non possint aequo animo ferre hominem e stirpibus Africanis ortum esse praesidem. Nihilominus spes restat etiam tales mutandos: nam etsi capita mutare non possumus, sententias fortasse poterimus, si potuerimus doctrinae eruditionisque lucem proferre et ignorantiae inscientiae imprudentiae tenebras dispellere. Sed haec suffragia data sunt indicia rerum iam mutatarum, nam Fruticis scelera patent et plures quam antea agnoscunt pacem esse petendam, societates negotiatorum esse frenendas, rempublicam honeste esse gubernandum.

Fecha: 07/11/2008 02:25.


Autor: Thersites

Recte habes, et di te audiant! Ista certe natio magis admirabilis est hodie quam heri.

Fecha: 07/11/2008 23:59.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris