Facebook Twitter Google +1     Admin

Uriel da Costa

’Exemplar humanae vitae’ heri relegebam, quod Uriel da Costa de vita sua paulo prius conscripsit quam sibi mortem conscisceret. Novistine opusculum? Aptissimum non est ad animum reficiendum, immo capax contristandi scurras bis duodecim. In Lusitania natus, educatus judaea religione, hanc prius reliquit, solum deinde natale, atque Amstelodami vivens cultus civiles et ritus hebraicos per vices coluit et respuit, admissus vicissim et excommunicatus e gente judaea ibi colente et, quod gravissimum ei foret, ab ipsius rejectus familia, sola matris exceptione.

Quae species hominis fuerit Uriel da Costa? Cur non tacuit, quod ei potissimum fuisset? Cur in vultum phariseorum opiniones jacere decrevit legi Mosis contrarias, quibus vix unus aut alter Amstelodamensium civium publice consentire potuerit? Ipse in libello de vita sua fatetur:

"Amici, utile quidem est, ut unus multis cedat, ne ab illis lanietur; sed non omne, quod utile est, pulchrum statim est. Pulchrum profecto non est cum ignominia discedere ac violentis et injustis trophaeum relinquere. Debetis igitur fateri virtutem esse laude dignam superbis resistere, quantum fieri possit, ne male facientes et utilitatem ex malitia capientes in dies magis superbiant."

’Quantum fieri potest’. A, quam pessime id perpenderit Da Costa, quod ipse facere posset! Animus non illi fuit optime temperatus ad molestias illius saeculi ferendas. Hypocrisi caruit, qua opus ei fuisset, ut potentiam pharisaeorum toleraret; virtute caruit deinde, ut fortiter pateretur onus excommunicationis vel crudelitatem poenae in legem redeuntis. Demens a suis judicatus est: haec fuit intemperantiae culpa.

Quae sors nostro tempore tali homini contigisset? Esset nunc fortasse libertatis cogitandi assertor amabilis, etiam cum pagina in actis diurnis, vel minuta aliquot in televisione. At illo saeculo fuit, vulgi osor, a vulgo perosus et dilaniatus.

02/10/2008 22:23 thersites Enlace permanente. sin tema

Comentarios » Ir a formulario

thersites

gravatar.comAutor: Ludovicus

Uriel/Gabriel da Costa (qui credebat anima cum corpore moritura...) justus liberque fuit vir.

Vale.

Fecha: 03/10/2008 22:51.


gravatar.comAutor: Sandra Ramos

Nesciebat hoc opusculum, optime Thersita, et hunc uirum Lusitanum, iustum liberumque. Triste est uitam agere cunctam uolens inuenire “perosus et dilaniatus” tum Veritatem tum causa causarum tum caeli animam tum clauem quae aperit Portam Lucis, "portam Tetragrammaton per quam iusti intrabunt".
Num scis an ille iudaeus conuersus primum, post marranus, ut quidam dicunt, etiam cabalista christianus fuerit? Hoc in opusculo, num Uriel da Costa facit mentionem nonnullam Iohannis Pici Mirandulae Comitis aut Iohannis Capnionis seu Reuchlin aut maxime cuiusdam Israelitae conuersi Pauli Ricii mihi maximi momenti?
Vale plurimum, amice dilectissime qui semper pretiosa humanarum uitarum exemplaria nobis afferas.

Fecha: 05/10/2008 12:04.


Autor: Thersites

Etiam ego, frater, animam puto meam cum corpore obituram... Sed, aliter ac Gabriel, vulgus acerrime timeo...
Alter Gabriel, Cara Sandra, Albiac scilicet, bilinguem, pretiosam paravit editionem (D. e. Hiperión, Matriti 1985). In 'Exemplare', si memini, nulla de eorum quos dicis mentio invenitur. Sed non omnes annotationes perlegi...

Fecha: 05/10/2008 23:14.


Añadir un comentario



No será mostrado.





Blog creado con Blogia. Esta web utiliza cookies para adaptarse a tus preferencias y analítica web.
Blogia apoya a la Fundación Josep Carreras.

Contrato Coloriuris